De aetatibus linguae latinae

Nabucodonosoris 
somnium
       In quadam epistula in Grege Latine Loquentium ad me directa, quae inscripta est huiuscemodi: "Quaedam de commentariis "Latinitas" inscriptis deque aliis rebus" (die 2 m. Augusti a. 2020, h. 17:01). Victorius Ciarrocchi Pisaurensis, vir memoriae capacissimae, lucidum Gregis decus atque Latinitatis, distinxit totam linguam Latinam in sex aetates: auream, argenteam, ferream, cretosam, humanisticam, recentissimam.

       Curiosa enim de illo adiectivo, quod est "cretosa", ad aevum medium relato, eum interrogavi, quia mea intererat plura discere de hoc argumento, de quo abhinc quattuor annis die 3 m. Augusti in hoc insulso scriptorio aliquid iam exaravi sub inscriptione "De aetatibus linguae Latinae apud Vivem et Floridum". Hi duo enim viri eruditi tres quasi aetates consideraverunt, quarum unam Plauto (vel Cato), M. Tullio alteram, tertiam vero C. Plinio avunculo assignaverunt, mediam perfectissimam appellantes, quas tres nos philologi dicere solemus "archaicam", "classicam" et "post-classicam". Hae aetates quidem ad auctorum stilum et linguae integritatem potius pertinent quam historiam. 

       Saeculo XVIII viri docti Latinae linguae vitam ad humanae exemplum comparaverunt, ut ei et sua esset infantia, adolescentia, virilis aetas, senectus et senium. Quos inter Iohannes Nicolaus Funccius Marburgensis eminet, qui novem aetates Latinitatis quae nunc etiam inter mortales obtinent varias totidemque notabiliora linguae intervalla: 
  1. de origine et quasi nativitate Latinae linguae, 
  2. de pueritia, lingua inculta sub Regibus et senatorio regimine ad usque bellum Punicum secundum, 
  3. de adolescentia seu iuvenili aetate, inde ad L. Cornelii Sylae tempora et annum V.C, circiter DCLXX, 
  4. de stabili vel adulta aetate, quam Graeci ἀκμήν vocant, usque ad obitum Octavii Augusti Imperatoris, quod temporis spatium Latinae linguae perfectionem ac robur virile continet, 
  5. de imminente illius senectute ab Anno Christi XIV, quo diem supremum obiit Augustus, ad excessum Traiani, qui contigit anno CXVII. 
  6. de vegeta senectute: ab obitu Traiani, ad Honorium Imperatorem et Romam a Gothis expugnatam anno Christi CCCCX 
  7. de senectute inerte vel decrepita ab obitum Caroli M. 
  8. de Latinitate decumbente et quasi in agone versante, ad saeculum Christi XV. 
  9. de restaurata vel ex orco revocata Latinitate, inde ad nostra usque tempora (scil. saec. XVIII). 
      Post senectutem sunt quoque viri docti qui, sicut Iohannes Baptista a Vico, putent Latinam linguam tandem intermortuam esse, ubi cum linguis barbarorum prorsus confusa est, atque ex qua confusione has nostras vernaculas ortas esse (nihil enim ille dicit de Latinitate restaurata, etiamsi ipse Latine scribat). 

       Tandem aliquando alii sunt qui aetates Latinitatis considerare malint secundum quattuor aetates hominum apud Ovidium descriptas pro metallis (Aurea, Argentea, Aenea, Ferrea), quae sunt simillimae illis antiquissimis Hesiodi, omissa aetate Heroica

        Numquam enim aetatem "cretosam" audiveram neque legeram, donec Victorii epistulam supra laudatam legi. Dicebat enim nescire qua de causa in eius mentem venisse illud adiectivum. Fortasse autem veniat hinc vel ex alio loco simili. Anno 1744 videlicet Iohannes Fridericus Noltenius quattuor linguae Latinae aetates earumque scriptores distinxit, quae sunt: 
  1. Aurea aetas (A Livio Andronico usque ad Caesarem Germanicum) 
  2. Argentea aetas (A Curtio usque ad Sulpiciam) 
  3. Aenea aetas (Ab Apicio usque ad Hieronymum) 
  4. Ferrea aetas partim (saec. V-XII), partim figlina (saec. XII-XIV). 
       Post has quattuor aetates Noltenius Latinitatis restitutores addit, propter quos studia humaniora, quae integra novem saecula et eo amplius cum sordibus et squalore sub initium saeculi V conflictata fuerant, respirare et e tenebris suis emergere iterum coeperunt. 

       Hoc autem considerandum est: una cum narratione fabulosa Ovidiana de quattuor aetatibus hominum quoque exstat narratio altera de quattuor aetatibus imperiorum, quae narratio continetur in Sacris Scripturis apud Danielem (2, 26-45), ubi propheta quoddam somnium explicat, in quo rex Nabucodonosor statuam vidit descriptam his verbis: 

          Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis : statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis. Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære, tibiæ autem ferreæ : pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis

     Procul dubio Noltenii illae aetates, quarum ultima est partim "ferrea", partim "figlina" (id est, fictilis, lutea vel cretosa), referuntur ad pedes illius statuae, quam Nabucodonosor somniavit et propheta interpretatus est tamquam imaginem translationis imperii (vel etiam alii postea interpretati sunt tamquam translationem studiorum).

      Utcumque res sese habet, omnes hae metaphorae plura dicunt de scriptoris mente et de eius aevo quam de ipsa lingua Latina, quae, ut apparet, usurpata est per saecula saeculorum usque ad diem hodiernum, si forte haec verba, lector fidelis, lectrix candida, legeritis.


Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria