Quid prosunt libri?

   Libros amo, eos scilicet non tantum oculis evolvere, verum etiam naso olfacere et manibus digitisque tangere. Plurimi quidem mihi sunt et in hoc insulso scriptorio et in meo librario domestico. 

      Plinius Maior dicere solebat (teste consobrino) 'nullum esse librum tam malum ut non aliqua parte prodesset', unde nata est eius magna Naturalis Historia, quam Erasmus ille Roterodamus non opus, sed thesaurum rectissime existimabat, utpote quod libri sint arcae gemmas pretiosissimas continentes, ad quas aperiendas tamen clavibus idoneis egeamus.

  Libri enim sunt tanquam specula translucida, apertae fenestrae, vitrea ianuae, transitus idonei, spissae paenulae, ferreae ancorae, solida petaura, tuta effugia, tranquilli recessus, calidae lodices, tapetia volantia, phari et lucernae luminosae. Denique libri plerumque sunt instrumenta optima ad nos ipsos noscendos indeque ad alios noscendos, ut homo non sit lupus homini, cum qualis sit non noverit.

  At his diebus aestivis novum librorum usum repperi, quem quaedam puellula invenit: libri videlicet esse possunt excusationes non petitae in formam telorum redactae, non ut damnum aliis faciant (etiamsi id conetur), immo potius ut fingant accusationem manifestam, quae vitia propria operiat.

    Sed fortasse hic librorum usus non novus sit, sed ille supra memoratus qui agit tamquam speculum idque autem inversum, nam imaginem reddit eius qui laedere et vexare vult et non potest, eius hominis qui errat, qui scopum non attingit, qui propositum non assequitur, qui frustratur. Denique monstrat homunculum qui libris non utitur ad legendum ideoque ad meliorem sese vertendum, sed ad vitia propria augenda et ad insipientiam exhibendam. Ergo libri ei nihili sunt.

Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria