De Sanctae Catalinae arce Gaditana eiusque inscriptione Latina (1599)

Aditus in Sanctae Catalinae arcem Gaditanam (Imago a me ope lucis expressa) Exeunte mense Septembri in urbe Gaditana celebrata est "Septimana in memoriam Gadium Romanarum " , quae pulcherrima expositione "Inde a Gadibus usque ad Romam" inscripta initium fecit et finivit magno cum spectaculo c.t. "Foedus Romanorum" . Inter multa quae acta sunt, in arce Gaditana Sanctae Catalinae nobis licuit spectare quomodo a ntiqui Gaditani funera atque exequias celebraverint et sepultura constituerint. Inter ea omnia que animum meum excitaverunt, quandam inscriptionem Latinam inspexi, quae in fronte illius arcis Gaditanae erat. Mihi confitendum est (non sine quadam rubore) numquam illam novisse. Cum difficilia lectu essent verba in illa tabula petrea incisa propter multas litteras compendiatas, imaginem ope lucis expressi, ut postea domi meae melius perlegere possem atque notitias de ea quaererem. Multum equidem quaesivi in rete omnium...