1.27.2008

Antonii an Iacobi? Cuius in manibus nostra SEEC erit?

Legite electoralia scripta

Domini Antonii Lopez Eire

et Domini Iacobi Siles Ruiz



Si etiam appendices et diuersas opiniones legere uultis, intrate HIC aut HIC...

De latina lingua et Classica Philologia futura Dominus Michael von Albrecht dixit:

"Sobre el futuro, yo soy optimista por naturaleza, el pesimismo no ayuda. Estoy convencido de que el latín tiene la capacidad de sobrevivir, sobre todo si es capaz de renovarse. Además hay que apartar del latín la imagen de reaccionario, de que sólo está orientado al pasado. Por el contrario el latín es realista, y está basado en el principio de conocernos a nosotros mismos y de crear nuestra propia identidad. El progreso consiste en eso y los romanos nos dieron el ejemplo de cómo hacerlo: aprendiendo de los enemigos se transformaron de agricultores en navegantes y de paganos en cristianos [Iris 18 SEEC]"


Nescio quis nostrae SEEC solio sceptroque potiturus sit. Si fieri posset, ego Domino Michaeli meum suffragium ferrem. Sed hoc fieri non potest...

Qui candidam togam induunt Dominus Antonius et Dominus Iacobus sunt. Spero fore saltem ut quicumque nostrae SEEC praeses futurus sit -una cum suis gregibus- "sine ira et studio" publicis omnium sociorum uoluntatibus uotisque animos auresque adhibeat et..., iuxta Pythagorae symbolum, ne praetereat omnibus "salem apponere".


Dixit Alexandra, studiorum uniuersitatis profestrix, quae classicas linguas docere et discere pergere uult et cui NVGAE ualde placent (legite has catullianas et eas ipsas audite hic):


Cui dono lepidum nouum libellum
arida modo pumice expolitum?
Corneli, tibi: namque tu solebas
meas esse aliquid putare nugas
iam tum, cum ausus es unus Italorum
omne aeuum tribus explicare cartis
doctis, Iuppiter, et laboriosis.
quare habe tibi quidquid hoc libelli
qualecumque; quod, o patrona uirgo,
plus uno maneat perenne saeclo.



Vtinam meae insulsae lucubrationes ita essent, ut hae NVGAE Catullianae!

2 comentarios:

  1. Luis Charlo Brea17:43:00

    "Spero fore saltem ut quicumque nostrae SEEC praeses futurus sit -una cum suis gregibus- "sine ira et studio" publicis omnium sociorum uoluntatibus uotisque animos auresque adhibeat et..., iuxta Pythagorae symbolum, ne praetereat omnibus "salem apponere".
    Toto corde haec tua uerba, cara Sandra, et assumo et signo. Nego tamen ea nugae esse. Utriusque fautores his diebus non tam suum candidatum defendere quam alium denigrare intendunt. Quod nec illos nec nos iuuat. Tu, econtra, cum Michaelo aliquid positiuum nuntias et praebes et desideras.
    Cura ut ualeas.

    ResponderEliminar
  2. Carissime Ludouice, non dixi umquam et alicubi “ea nugas esse”. Ego tantunmodo dixi ualde mihi placere nugas Catulliano more, et uelim eas docere pergere et uelim Latine scribere et loqui discere pergere. Puto neque haec comitia neque alia futura quidem uota nonnulla auditura et solutura esse si primum non apponatur in mensa “pythagoricus sal”, -id est, nota aequitatis et modestiae necessaria ad seruandum et tuendum quidquid occupauerit, “quoniam in cibatu hominis admittitur sal nec nimius nec minimus; utrumque sane respuitur et quod insulsum est et quod salsissimum”.
    Qui togam candidam induunt -una cum suis gregibus- sunt omnes imprimis classicarum linguarum professores. Meminisse hoc mihi est momenti maximi ad spem nonnullam habendam.
    Bene uale!

    P.S.: Excusatam me habeas, amice Ludouice, si in aliquo errore incido, sed nec ulla est disciplina quae non peccando discatur.

    ResponderEliminar