SALSA CONCENATIO
Nudius sextus nonnulli professores (Ludouicus, Raphael, Thomas, Inmaculata, Antonius R., Enmanuel siue Titus, Ioachimus, Bartholomaeus et ego ipsa) conuenimus ad cenandum et gratulandum alumnis qui hoc anno Philologiae Classicae gradum siue titulum adepti sunt: Maria Theresa, Carmen, Miranda, Inmaculata et Reges. Ibi etiam adfuerunt alii alumni qui adhuc classica studia non finiuerunt (mei carissimi alumni Maria, Carmen, Stephania et Hector, et etiam iuuenis Lara) atque una "egressa", ut quidam dicunt, ex nostris candidatis quae ad sumum Doctoris gradum asciscitur, cui nomen est Christina. Grata et iucundissima concenatio fuit, cuius photographemata heri nobis missa sunt ab nostra futura doctrice. De rebus praeteritis et futuris inceptis colloquimur laeto animo uultuque hilaro.
Exopto et spero fore imo ex corde ut illis omnia prospera eueniant!
Mmm, imaginem fucasti, scilicet ut multo antiquiores et classici videremini! :) Sed vultum agnovi, cara Sandra, stantis ad dextram... Nonne?
ResponderEliminarVobis omnibus gratulor, et discipulis et professoribus, anno academico feliciter peracto.
ResponderEliminarGratias, amice Nemo.
ResponderEliminarHuic anno academico fuerunt res ualde pessimae: plurima mendacia -haud minima, haud faceta, haud salsa-, dicta ab academicis homunculis qui politici professoresque uocantur. Sed res optima praecellunt: alumni in studiorum uniuersitatibus ingressi malunt maximorum auctorum salsas falsasque fabulas legere et audire et gustare.
Certe, mi Thersita, difussa lumina ad photographema addidi idque inueteraui colore luteo usa (uulgo "sepia") ut imago antiquior et classica videretur.
ResponderEliminarQuam catus es! et citus usus scriptoria harundine computatrali siue clauiatura (uulgo "teclado")!
Vtinam ego scribere possim aliquando tam cate et cito quam Thersites!