7.13.2008

DE MOTIBVS VOLATIBVSQVE DIVERSIS

Quidam Carolus, particeps "Gregis Latine loquentium" (seu potius "scribentium", ut uera dicam), hanc pulcherrimam imaginem photographicam nobis ceteris sodalibus misit nonnullos abhinc dies. Primo fumum, halitum siue caliginem perspicere mihi uisum est, sed, ut postea creui, hoc photographema, quod mira arte ab Helena Argaet Australiana captum est, uolatilium albam turbam describebat.

Sunt enim Cacatuae sanguineae siue Corellae, psittacorum similes, quae humanam pronuntiationem atque articulatam uocem et cantilenas aemulant. Haec uolucres non motu, quod aiunt, tonico sese in uolando exercent -hoc genus uolatus tantummodo uolucribus uelocioribus atque ualentioribus, ut aquilis et accipitribus et aliis maritimis contingit-, sed potius huc atque illuc uolitant. Illae expandunt alas pendentesque raro interuallo quatiunt, haec crebius, ut Plinius explicat (X 111). Quamobrem earum motum photographica cum machina apprehendere difficilius est.
[Mihi in mentem uenit quidam proiectonis motus quem Aristotelis et Peripatetici appellant ἀντιπερὶστασιν (Latine contracircumstantia dicatur), scholastici contra-resistentiam uel repercussionem, sed physici recentiores impetum necnon inertiam (fortasse de hac re alio die plura).]

Haec albarum cacatuarum uolitantium imago congelata (territae uidentur) unicuique -ipsa satis scio- sua diuersa repraesentare potest: mihi exprimit huius insulsi blogi auctricem, quae huc atque illuc uolitat, migrat reditque, acute garrit et Latina uerba cantusque aemulat, sicuti olim quorundam Caesarium iuuenium sturnus et luscinia, Graeco ac Latino sermone dociles et meditantes assidue et in diem noua loquentes, longiore etiam contextu.

Ego autem marinas uolucres diligo, quae mouentes maiore contentione ac neruis in loco manentes quam ab eo discedentes commouentur, de quibus sic Lucretius (V 1078-81) cecinit:


Postremo genus alituum uariaeque uolucres,
Accipitres atque ossifragrae mergique marini,
Fluctibus in salsis uictum uitamque petentes,
longe alias alio iaciunt in tempore uoces.

Valete, beneuole lector et benigna lectrix.

Hodie hic sum, cras illic, perendie nescio.

4 comentarios:

  1. Nonnullis in rebus bene et plane tibi assentior: ego enim quoque de fumo cogitabam (necnon de serica ventibus flata) cum primum imaginem inspicerem, antequam de avibus abs te dedicissim. Nam in imaginibus a natura nobis traditis possumus semper quasdam formas, lineas rectas curvaminaque, exemplaria et archetypa et signorum indicia invenire; natura enim ipsa significatis significantibusque abundare videtur nobis hominibus qui soli ex omnibus animalibus sumus qui signa intellegere, quaerere, enodare posse videantur. (Quid aliud significat hoc "videri" quam secundum rationem rerum formas quasdam explicare conari?)

    Sed puto te prorsus falli cum dixeris te posse "huius insulsi blogi auctricis" indicia his in albis caliginis videre; quid enim falsius potest esse quam dicere salsissimam auctricem insulsa scribere? Immo melius fuisset dicere in halito visendum esse, ut Graece dicam, τὸν auctricis ἅλα.

    ResponderEliminar
  2. Vera necnon sapida dicis, candide Nemo, de natura et animalibus et signis. Sed praesertim uel optime scribis... Quomodo didicisti? Au, quam curiosa et sciendi auida sum de iis quae ad Latinum uiuum scribendum et loquendum pertinent! Me enim linguam latinam docuerunt tanquam mortuam, sed uideo (ubi latina bloga lego sicut tuum) uiuissimum sermonem esse.

    Non etenim me fallo cum meum blogum insulsum esse dicerem, quoniam adhuc mihi extemporaria siue spontanea, quae simul atque elegantia sint, scribere haud facile est.

    Quibusdam igitur grammaticis antiquis et palaeophilologis Latinis « elegantia » Latine numeroseque loqui est : orationis uirtus est, quae facit ut unumquodque uerbum pure aperteque dici uideatur et constat Latinitate et perspicuitate. Marius Victorinus, ex. gr., Latinitatem esse ait obseruationem incorrupte loquendi, secundum Romanam linguam. Eam assequimur, si uocabula sint Latina, nempe ex Cicerone, Caesare, Virgilio et Terentio desumpta. Vitiatur uero Latinitas barbarismo, barbaralexi et soloecismo.

    Mea scripta enim insulsa esse confiteor, carissime Nemo, quia barbarismis et soloecismis abundant et numero et concinnitate egent. Spero tamen fore ut in reliquum tempus Latine loqui et scribere possim extemporaliter eleganterque, sed adhuc sentio me garrire sicut psittaci siue cacatuae albae.

    Hoc blogum SAL inscriptum ideo editum fuit, ut insulsa auctrix salsa scripta exarare discat cernens et Latinos uiuosque aliorum salsorum auctorum bloga siue commentarios legens.

    Credisne Latinam linguam uiuam simul atque elegantem fieri posse?
    Sed nonne “blogum” barbarum uerbum est?

    ResponderEliminar
  3. Gratias tibi ago propter benigna tua verba; etsi enim adhuc scatent in scriptis meis menda, conor saltem scribendo scribendi artem discere, et spero me pedetemptim emendatius et politius esse scripturum.

    Illo modo ut aiunt "mortuo" sermonis Romani regulas et vocabula didici abhinc nonnullos annos; nuper tamen apud Kentukienses coepi loqui scribere intellegere. Quamquam olim nihil de auctoribus recentioribus scivie ac putabam me posse lexico adnotationibusque Anglice conscriptis fretum quasdam paginas "legere" (vel potius litteras sicut notas magicas investigare et persequi) et in sermonem Anglicum vertere, nunc tamen, propterea quod apud Kentuckianos methodum activam in pretio habetur, soleo cum amicis Latine confabulari, in scholis libros et ab antiquis et ab Humanistis Latine scriptos Latine tractare, negotia cotidiana absolvere epistulis electronicis etiam Latine conscriptis. Porro, proximo spatio academico, quod incipiet mense Septembri, Xenophontis librum c.t. Cyropaedeia in sermonem Latinum vertam. Itaque meus trames studiorum e rationibus "mortuis" in methodos "vivas" et "activas" me traducit, et possum adseverare has illis faciliores et celeriores mihi discipulo videri.

    Tibi plane assentior de elegantia, quae in delectu verborum constare videtur. Sed auctoribus iam abs te nominatis etiam addere velim Tacitum et Plautum, secundum Mureti exemplum necnon Erasmi, qui porro nonnulla vocabula nova et suis temporibus propria probavit.

    Adhuc tamen abs te dissentio de scriptis tuis, quippe in quibus nihil barbariae soloecismive possum invenire, sed multum salis.

    ResponderEliminar
  4. Valde excusatam me habeas, optime Nemo, si nonnulla responsa mea serissima sunt, sed inter ferias aestiuas (scholae clausae et Baeticus calor immanis et filioli ludere egredique domo in littora piscinamue auidissimi) paucissima tempora subseciua sunt (atque erunt) mihi.

    Mira narras, cum dicis te Xenophontis librum c.t. Cyropaedeia in sermonem Latinum uersurum proximo spatio academico. Quidam humanista Hispanus, cui nomen Bernardinus Gomesius Miedis est, censebat Xenophontem Graecorum scriptorum peritissimum elegantissimumque esse necnon suum illum Cyrum, "Kyropaideía" Graece dictum, non tam ad historiae fidem quam ad effigiem iusti imperii scriptum fuisse.

    Mihi plurimum placeret Latine perlegere tuam Cyropaedeiam, Graecos textos enim intelligere difficilius est.

    Vtinam apud cunctos Hispanos methodum actiuam siue naturae rationem aliquando in pretio etiam habeatur! Fortasse sic linguae classicae aut saltem Latinum non penitus euanescerent aut dilectiores essent, si sessiones ministratae essent hac uiua methodo utentes.

    Ceterum, proximo spatio academico, quod in Hispania etiam incipiet mense Septembri, spero fore ut Latinos sessiones moduler iuxta orbergianam methodum; necnon eloquentis doctique Thersitae ratione uti mihi placeret.

    Ciceroni, Virgilio, Caesari et Terentio ego non solum adderem Tacitum et Plautum, sed etiam alios auctores ut Horatius, Liuius, Catullus, Seneca, Quintilianus, Martialis... Sed aliud est in illo Ciceroniano tempore Latine aut grammatice loqui, aliud est hodie.

    In mea opinione, hodie, ineunte saeculo XXI, si non fieri potest Latine loqui, ne scribere quidem sicut Romani antiqui, num sicut Erasmus, Viues et alii perillustres humanistae? Potestne humanisticum illud frustratum reipublicae Latine loquentium statuendae somnium nostro tempore ab obliuionis tenebris uindicare?

    Bonas et salsissimas ferias aestiuas habeas, carissime Nemo.

    ResponderEliminar