7.30.2008

De quadam margarita Holbergiana


Holbergianum librum legere pergo. Ecce quaedam margarita pretiosa in illo Itinere subterraneo inuenta:

"Grammatici componunt certum genus militiae, pacem publicam turbans. Differunt ab aliis bellatoribus in eo, quod pro chlamyde togis, pro gladio stylo utantur. Aeque pertinaciter hi pro literis ac syllabis, ac alii pro libertate, pro aris, ac focis dimicant."

Alias alia.

Valete

4 comentarios:

  1. Perbellam invenisti margaritam de bellicosis grammaticis! Sed plura velim discere de illa "ingravescente de literis Q et K enata inter Doctores controversia" Lutetiae Parisiorum. Putasne auctorem nostrum ad quandam controversiam veram spectare, aut ludere sicut Lucianum qui de vocalum iudicio scripsit? Potesne fieri ut "Q" pro "Pasquier Quesnel" sit posita?

    ResponderEliminar
  2. Adsentior tibi, carissime amice Nemo, margarita perbella est, haec et aliae plurae Holbergianae. Sed de illa controuersia de litteris Q et K inter Doctores Parisios nescio quid tibi dicam. Peruera mihi uidetur. Semper consonantes conclusiuae uelares (sonae et insonae) grammaticis disputationi, poetis lusui fuerunt. Sed iam sileo, uereor ne nonnullus bellatorum grammaticorum grex mihi affigat ad caput litteram C aut K.

    ResponderEliminar
  3. Neminis enodationem in sua interretiali pagina legi, quam perlucidam mihi uisam est. Cur allusionem ad doctores Parisios facere, nisi de ista Parisina disputatione?

    Litterae latinae plenae sunt margaritis, tot discipulis, euh, ignotis.

    Paginula mea SCRIPTA SUBSICIVA denuo suscitaui ad exercendos Latinos sermones; lectoribus rogans ut, si me erroribus captum uiderent, ad me de eis scribant.

    Vtutpote, in paginula mea nuper incepta fortasse aliquid noui exarare nequeam, ut dicebant Romae renascenti, usque ad post aquas.

    Valete, Cara Sandra (uel Kara!), et amici.

    ResponderEliminar
  4. Gaudeo plurimum, sodalis Eduarde, de noua paginula! Sed nonne dicebas te non multum temporis habere ad scripta subseciua Hispanica, ne quidem Latina in Rete? Num Latine scribere nunc tua interest? Quae causa huius mutationis reuera est?

    ResponderEliminar