BARBARI ADVERSVS HVMANISTAS

"PETRVS MARTYR Antonio suo Nebrissensi.

Vtriusque Hispaniae lumen et praesens decus, salue.

Deambulanti mihi per littus Gaditani freti anno quo uenit Almeria in imperii Hispani potestatem, dedit se mihi obuiam corpulentissima incultaque et balbutiens quaedam mulier, laniatis comis et lachrymis largo flumine per ora et pullam uestem cadentibus; quae sublatis uocibus dari sibi nautas, per quos transfretaret, inclamitans, quanuis me toruo lumine spectasset, interroganti tamen quaenam esset, quid sibi uellet his fletibus, quid funeralis habitus, quidue laceri per terga capilli significarent, respondit:

Mille et tercentum fueram dominata per annos
Et totum sine forma orbem sine lege tenebam
Inculto sermone canens regum arma ducesque
Nomine Barbaries mulier nec amica poetis
Nec laudi bene grata piae diuoque decori. [...]"


Hoc est exordium una cum quinque primis poematis uersibus quod ca. 1489 Petrus Martyr Anglerius ad Antonium Nebrissensem scripsit, laudans haud ignotas ac strenuas eius partes in debellatione barbariei Hispanicae: carmen -septem et sexaginta integros uersus complectens- nobis inducit allegorice Barbariem dolentem Gaditanis in litoribus, quod expulsa ex Italia per doctos quosdam uiros, cum se in Hispaniam recepisset, ab Antonio in Africam pulsa sit, sed priusquam id faciat, dicit se nihil relicturam intentatum.

In praesenti, quingentis post annis, horrida Barbaries incultis suis cateruis comitata Hispanica arua populatur, canens laeta hos uersus quos Magister noster nonnullis abhinc annis iam audiuit ac exarauit, cum ipse Gaditanum per litus ambulabat illamque uidit ex exsilio redeuntem:

"Plutoni nigro ago grates ob regna Mineruae
Sanguine cum Hesperio reddita Barbaries.
Omnes iam inculti tanquam socia agmina, quorum
Extollo numeris barbara signa meis!"

Num fieri potest, o dii deaeque inmortales, ut nostris in temporibus Humanistarum equitatus sonet auxilio ueniens?

Comentarios

  1. Certe pompa Barbariei comitesque eius, sicut novus mirusque Triumphus, regnare uidetur non tantum Gadibus sed etiam per totam Hispaniam.

    Sed, audi, nuntia interretialia hostium subrepi aenigmaque eorum aperui. In litoribus Gadium duo moenia timent: arcem Latinum sermonem professorum, quae Societas Latina Gaditana nominatur; et Circulos eius, maxime cum salibus conditi sunt.

    ResponderEliminar
  2. Mihi ignoscatis, lectores. "Latinum sermonem profitentium" dicere volui; sive Latini sermonis professores. Valete.

    ResponderEliminar
  3. Sandra et Eduardus et Thersites, optimi Hispani, qui nullo pacto solum linugae rudimenta Latinae excolant sed etiam doctrinam scientiamque litterarum diserte promoveant, nullum locum tutum balbutienti Barbariei etiam hodie cedunt et ei de pectore vires frangunt; quae autem numquam debebat putare se in Hispania, apud homines doctos, inter quos uterque Seneca ac Sepulveda Nebrissensisque numerabantur, sedem quietam invenire posse.

    Gratias tibi, Sandrae, agimus propterea quod versus nobis ostendisti. Cum tot hodie sint qui versus Latinos legant et ament, non videntur nobis timendae illae Barbariei comitantiumque minae ingentes. Nec enim Barbariem nec eius comites per Gaditani freti littus deambulantes decernimus, sed potius Eloquentiae comites sale praeditos, qui semper vivatis et floreatis et Barbariem arceatis!

    ResponderEliminar
  4. Anónimo6:13:00

    Mihi commentarius tuus consulto appositus videtur. Gratias ago, cara Sandra. (Septem dies nullum blogum adii, vere in aliis rebus eram.) Vale semper.

    ResponderEliminar
  5. Illi uersus Magistri nostri, sodalis Eduarde, de Barbarie aduersus Humanistas quoddam aenigma certe latebant, id est, modernum Barbarorum agminum nomen. Scio nihil de nostra Societate Latina Gaditana, cuius porta clausa uidetur plurimis abhinc septimanis. Sed pro certo scio hoc insulsum blogum meum non ualet ad terrendos barbaros ullos.

    Gratias ago tibi, Nemo salse et disserte, de tuis benignis uerbis. Dii deaeque inmortales tibi audiant et faciant ut nostrorum moderatorum et rectorum caput plurimo sale conspersum sit, saltem dimidio quod tibi est.

    Gratias etiam tibi, docte Thersita, ob adeundum meum insulsum scriptorium. Dies exacte septem quoque aguntur ex quibus scribo in blogis neminis (O tristia academica munera illecebrarum lantruncula!), sed fere omnia quae amici exarant, lego.

    Valete plurimum

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria