FESTVS LATINAE LINGVAE DIES IN EVROPA
A mani ad meridiem -hoc legitur in quodam nuntio et ita nuntiatum est ab uariis interretialibus scriptioribus et gregibus- in aedibus stationis radiophonicae KISS tempora Caesaris rediisse uidebuntur. Viris quibusdam doctis adiuuantibus, qui in Vniversitate Libera Berolinensi litteris student, turris KISSalis in frequentissimum forum Romanum mutabitur.
Vt enim dies festus linguarum Europae celebretur, KISSus FMus linguae paene mortuae animam nouam inspirat.
Vt enim dies festus linguarum Europae celebretur, KISSus FMus linguae paene mortuae animam nouam inspirat.
Tempore matutino Nora et Bastianulus nulla nisi Latina verba proferent. Claudia nuntios Latine uersos leget, Bastianulus rhapsodias congestuum Latine recitabit, omnes ludi lucrum ferentes Latine indicentur.
Hic inspice quae praecipua exspectare possis die illo linguae Latinae festo apud KISSum FMum.
Hic inspice quae praecipua exspectare possis die illo linguae Latinae festo apud KISSum FMum.
***
[Hora tertia p.m.] A mani ad meridiem nihil Latine audiui.
Ecquis nonnullos nuntios, rhapsodias aut uerba alia Latina accepit?
Iocusne stationis radiophonicae KISSi FMi? An hoc alias fuit?
Si quis est qui aliquid audiuerit hodie, heri aut alio die, ad me scribat, quaeso, aut dicat mihi.
***
[Hora undecima p.m.] Hac in pagina interretiali "LatinLanguage.us" aliquod audire et inspicere potuerunt aut id uidetur.
Sed si huiusmodi Berolinenses, viris quibusdam doctis Vniuersitatis adiuvantibus, agunt festum Europearum linguarum diem, melius est non agere nonnullum festum Latinae linguae diem:
En uobis haec "Disputatio de quæstione quomodo convertere potes temperaturas e Fahrenheit in Celsium contraque", saltem iucundior:
Comentarios
Publicar un comentario