10.26.2008

De symbola conclusa aliisque laetitiis animae

Post nonnullos dies mihi ualde intentae operosaeque hebdomas optima placidaque finita est. Domi clausa fui concludens quandam symbolam de cabala christiana ac de Paulo Israelita in cuius studium incumbebam plurimis abhinc mensibus. Gratias ago meae sodali Violae quae eam et perlegit et emendauit. Continentibus enim in diebus hanc symbolam tandem mittam ad quoddam commentarium periodicum ut edita sit, si libeat, in lucem (spero fore ne in sterquilinium, "quo Tartarea colluuies atque omnium malorum sentina confluit", proiicienda sit).

Laetissima quoque sum quoniam mei alumni primum Latine scribere inceperunt, non solum hoc in insulso scriptorio (uidete, quaeso, commentarium de nostro ministerio *hinstitutionis), sed etiam in Foris meorum Auditoriorum Virtualium.
Interretiali in pagina "Lingua Latina Per Se Illustrata (LLPSI)" nuncupata editores mentionem de insulsi huius scriptorii auctrice fecerunt necnon de uariis optimis rebus pertinentibus ad latinitatem uiuam et LLPSI.

Dissertissimus Iarcius Gaditanus primum in Schola ad me scripsit praebens optimum lexicon hispanicum-latinum ad usum modernum, auctore Iosepho Iohanne del Col, quod admodum nesciebam et quo penitus egebam. Gratias plurimas illic egi et hic ago bono Iarcio.

En uobis epistula quam Erasmus anno 1520º scripsit ad Paulum Ricium (siue Ritium), doctissimum Israelitam, medicum siue physicum Maximiliani imperatoris et ad Christianam fidem conuersum. Erasmus enim eum nouit Papiae ubi philosophiam publice docebat. Verba Roterodami describentes indolem Ricii optimam Iarcio dicare uolo propter humanitatem suam erga me:

LB. 546: Erasmus Rot(erodamus) Paulo Ritio, philosopho consummatissimo[1], s. d.

[Agrippina 11 Nouembris, anno 1520] ALLEN, IV 379


Libellus tuus, eruditissime Riti, me paulo aequiorem reddidit negocio Caballistico: quanquam antehac non eram admodum infensus, siquidem ignoscendum arbitror ut humanum uicium, si quisque faueat iis studiis in quibus et plurimum insumpsit temporis et se praecipue valere confidit. Coeterum istos quis ferat, qui quicquid non intelligunt tam acerbis tamque pertinacibus odiis persequuntur[2]? Neque vero uno nomine mihi placuit opus. Eruditio quae tibi perpetua est, hic mihi non potuit esse noua. Sed in primis arrisit candor ille et perspicuitas, quae rem ita ponit ob oculos ut caeco quoque posse esse conspicua. Arrisit animus iste Gratiis et amicitiae natus, qui tanto studio tuetur hominis eruditissimi innocentiam aduersus impudentissimos sycophantas. Arrisit denique te, hoc est absoluto veroque philosopho, digna moderatio: qua sic fortiter patrocinaris amico, ut a conuiciis in aduersarium temperes, magis reputans quid te quam quid illo dignum esset. Nam breuitati non perinde faueo, cum mihi licet occupatissimo perlectum opus famem sui reliquerit. Bene vale, doctissime Riti. Agrippinae. Anno M.D.XX.
_______________
[1] TIT. PHILOSOPHO CONSVMMATISSIMO om. H
[2] Persequuntur F : prosequuntur a.

2 comentarios:

  1. Valde gaudeo, optima mea Sandra, de symbola tua conclusa, necnon de epistula Erasmiana de qua tute humanissime referas. Fac nos certiores, quaeso, de commentariis in quibus opus tuum editurum sit.

    ResponderEliminar
  2. Libenter faciam, amice Stephane, si symbola, ut dixi, accepta editaque est. Vale plurimum.

    ResponderEliminar