PIPER SALVE

    Hodie uesperi conuenturi sunt qui sermonem politicum mihi arcanum loquuntur et Studiorum Vniuersitatem coquere uolunt. Ille barbarus salsus solum in nomine, comitatus fortasse illo altero Sinistro, nobis aderit tandem ad colloquendum de nostris nouis Titulis Gradi ac de nostra Facultate Vniuersitateque. Nisi autem fallor, commixta erint fatua uerba piperis egentia numerique insulsi. Eamus igitur spectatum quid agant dicantque homunculi qui politici uocantur. Spero fore ut adsint optimi coqui qui arte commiscere sciant piper salemque et operam dent ut nostrae Vniuersitati saporem addent eamque salsam faciant.
       Interim en uobis optimus hic libellus quo "cibus" linguae Latinae conditur et gratiorem saporem accipit.

PIPER SALVE quid est?

Hoc libello "cibus" linguae Latinae conditur et gratiorem saporem accipit. Bene sapiat tibi!

S.: Piper, salve!
P.: Salve, Sal!
S.: Quid agis hodie?
P.: Nihil novi, quid tu?
S.: Ego linguas delecto, si satis sum. Mihi placet autem interdum nimis adesse, ut horreant.
P.: Esto attentus, ne evanescas, nam si sal evanuerit, in quo salietur? [*Math. 5, 13]
S.: Quid autem de te ipso, Piper? Nonne tu quoque homines libenter terres?
P.: Linguae me plus te timent, nam acerrimus sum, si niger sum. S.: Cave ne erubescas!
P.: Ruber mihi non placeo, sed viridis suavior sum, si volo. Saepe etiam albus esse mihi placet.
S.: Ego neque colorem neque saporem mutare scio. Item semper eundem saporem do cibis. Mane artem tuam docebis?
P.: Haud facile factu erit, sed conabor attamen.
S.: Quid ergo faciamus.
P.: Si nos commiscuerimus, quolibet colore ac sapore apparebimus. Si nimium nostri erit in cibo, linguas videbis ardentes, si parum fatuus sapor linguae taedio erit plusque nostri cibo addet coquus.
S.: Consilium tuum mihi placet. Vna hominibus gaudio et horrori erimus et linguas provocabimus modo urentes, modo suaviter tutillantes.
P.: Eamus igitur spectatum, quid homines agant. Audivi hodie esse conventuros, qui Latine loqui et Romane coquere velint. Operam demus, ut linguam latinam eorum salsam faciamus!
S.: Tecum adero. Operae pretium erit.

Comentarios

  1. Anónimo22:18:00

    Sane, mehercule, optima Sandra!!
    Volumen istud quod inscribitur "Piper Salve!" mihi valde placuit et saepe in eius paginas incubui.

    Vale atque vale

    ResponderEliminar
  2. Mihi etiam ualde placet, amice Stephane: complementum optimum est sessionibus Latinis.
    Vale plurimum

    ResponderEliminar
  3. Anónimo18:43:00

    Rectissime mones, optima Sandra: complementum maximi momenti videtur non tantum quod attinet ad sermonem cottidianum adipiscendum (pictogrammata, ut iti dicam, quibus verba ignota explicantur rem acu tangunt, si verbis Erasminis uti mihi licet), sed etiam ut suam quisque grammaticam in dies certiorem faciat.

    Cura ut valeas

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria