10.01.2008

NVM LATINA LINGVA DIFFICILIS EST?

Si quis Gadibus Latine loqui et scribere atque Latinos textus de antiqua Graecia et Roma legere et audire facile vult, id facere potest naturae ratione et Orbergiana methodo in nostra Studiorum Vniuersitate:


Primus Gradus Humanitatum
Facultas Philosophica et Litteraria (UCA -Hispania)

***
"Lingua enim Latina est quasi clauis, qua omnes fere gazae omnesque pretiosissimae arcae, quibus humanitatis Europeae opes continentur, ante oculos nostros mirabiliter patescunt".
Aloysius Miraglia dixit.

***

Clavis, -is (f.) est instrumentum ferreum , quo ostia, arcae et id genus multa clauduntur et aperiuntur.
TIBVLLVS 1, 6, 34: "... tua si bona nescis servare, ah frustra clavis inest foribus"



3 comentarios:

  1. Stephanus Sandrae Ramos Hispanensi s.p.d.

    Ego quoque tibi gratulor, optima Sandra, de ista pagina interretiali, quae me valde delectat et quae revera digna quae legatur dici potest. Nobis qui in Latinitatem vivam incumbere conamur coniungendum est ad telam vero constituendam, ut quam clarissime ratio pateat artis illius didacticae qua cottidie utimur. Iterum gratias ingentissimas tibi persolvo!

    Vale atque vale

    ResponderEliminar
  2. Gratias plurimas ago tibi, optime Stephane, de tuis uerbis. Ego libenter commendo tuum blogum necnon tuam paginam domesticam in qua omnes sapidum commentarium tuum "De optimo docendi genere" et nonnullas quaestiones de methodo natura legere possumus et deonerare quoque documenta ualde utilia ad exercendum "commercium epistularum" confecta uariis in linguis.

    Cura ut pancratice ualeas!

    ResponderEliminar
  3. In bibliopolio siue taberna libraria Hispanica
    Aurea Clásicos inuenire potestis libellum Hermanni Koller in editione anni 2008º.

    ResponderEliminar