De infantium salibus


Nouum annum habemus, Epiphaniae dona infantibus familiaeque data sunt et... proh dolor, feriae finitae sunt! Cras plerisque rediendum est ad laborem.

Feriae Nataliciae quae plurimis hominibus sensum habent religiosum, mihi potius eo placent, propterea quod infantes his otiosis diebus penitus fruuntur atque etiam nonnulli parentes quieti mentem corporemque mandare possumus.

Etenim dies aptissimi sunt ad itinera facienda aut ad libros legendos aut ad cogitandum de rebus praeteritis futurisque aut ad conueniendum familiae, immo etiam ad nihil faciendum. Nihilominus, quibus sunt liberi paruuli, bene scitum est quam difficillime sit placida itinera facere aut legere cogitareque interdiu aut simpliciter nihil facere.

Filia mea tranquilla puella atque optima lectrix est. Vix molesta. Sed filiolus Xauerius, septem annos natus, neruis laborans, semper mihi interrumpit omnes lectiones pensaque quae penes me sunt dictitans: "Cara mater! Cara mater! (sic me compellat si quod de me quaerit, e contrario me uocat "mamma!", seu potius "mamurra!" sermone suo Hispanico puerilique) Taedio sum! Mecum collude..., precor!"



Et illuc progreditur cara mater tum inuita tum libenter ad colludendum cum filiolo Xauerio aut pilâ aut aleas aut chartularum ludus aut alias res ludicras, seu potius ad pueriles fabulas narrandas (quales filiolae suae ille "Vir cum pluteo pleno" qui pelliculam modo fecit dignam uisu), ne solus incumbat multas horas in illos hodiernos et inuisos et barbaros electronicos lusos, quibus quoque barbara nomina sunt (WII, PSP, Nintendo...), tam dissimiles eorum lusorum antiquae Romae quorum nonnullos ego ipsa simillime ludebat tenerâ aetate.

Maternae enim lectiones et cogitationes iactatae sunt una cum imâ quieti in serum noctis. Interim parentibus fere aequandus est diei ludus cum infantibus studiorum latrunculis, sed illecebrarum fontibus limpidissimis.

O quam miri sunt homunculi ei qui uitam agunt inter ludos et risus et quibus uera Naturae essentia inest, necnon -quidni dicam?- salis.

Nam humanos inter sales potissimum sunt quos naturâ inesse dicimus atque in primis infantium sales sunt omnium ualde lepidi, propterea quod puriores minusque affectati atque etiam inexpectati ueniant simulque cum risu admirationem inducant.

Venit enim meam in mentem haec duplex ratio tradendi eandem facetiam saeculorum XVº et XVIº, quarum primae partes actae sunt a duobus infantibus, altero puero Italo decenni Italo, altera puellula Hispana tres annos nata:

1) Primus sal continetur in Libro Facetiarum (1438-52) Ioannis Fr. Poggii Bracciolini:


The Facetiae of Poggio (Paris: Isidore Liseux, 1879) nº 211:

Angelotto, Cardinali Romano, homini mordaci et ad iurgandum prompto, uerborum satis, prudentiae parum erat. Ad eum, cum Pontifex Eugenius esset Florentiae, accessit uisitandi gratia puer decennis, admodum scitus, usus paucis uerbis, oratione satis luculenta. Admiratus Angelottus pueri grauitatem suauitatemque dicendi, ac nonnulla percunctatus ad quae puer scite respondit, uersus *ad* astantes:

'
Simili ingenio et ita docti a pueritia,' inquit, 'crescentibus annis decrescunt intellectu, et stultiores *prouecta* aetate euadunt.'

Tum puer *extemplo*: 'Doctissimus ergo profecto sapientissimusque prae caeteris uos in teneris annis esse debuistis.'

Obstipuit subito faceteque responso Cardinalis, stultitiae ab illo reprehensus, quem ferme infantem *viderat*.


___
* om. ad (ed. 1510) / prouecta : profecta (ed. 1510) / extemplo : exemplo (ed. 1510) / viderat : videbat (ed. 1510)*


2) Altera facetia legitur in libro Commentariorum de sale Bernardini Gomesii Miedis (Valentiae 1572-79):


Quale fuit illud Toleti quod trima puellula protulit, quae ob prodigiosam dicacitatem apud sacrum antistitem habebatur, quam, cum interim omnes coram illo de repente dicentem admirarentur deque eius crescenti in dies dicacitate prospera coniicerent:

«Erratis –ad eos inquit antistes–, nam infantuli quos tenera aetate acutos uidemus, matura quidem stupidi et bardi solent euadere».

Cui protinus puellula: «Ergo, mi domine, argutulum te fuisse aetate prima necessum fuit».

***
Porro, his duabus facetiis simul lectis, me ipsam interrogo de hoc:

Vtrum humanista ille Hispanus, Ciceronianus confessus, facetiam mutauit postquam directe legisset eandem Poggii, cuius Latinus sermo uiuus reprehensus fuisset ab illo Laurentio Valla, auctore Elegantiarum Latinae linguae, qui de eo dixerit suo in Antidoto primo: "Totus est talis Pogius, ut eius prope plura sint errata quam uerba"? An idem ipse legit aliam rationem dicendi intermediam "elegantiorem"? Responsum philologicâ indigeret perscrutatione quae hîc locum suum non habet.

Ceterum, ut satis compertum est omnibus, facetiae mutantur prout commutant aut cuiusque ingenium aut tempora aetatesue aut nationes gentesue.

Quomodo haec facetia hodie, saeculo XXI, Latine dicatur? Vtrum puer an puella sit hic hodiernus infantulus argutulus? Quot annos natus nataue? Tres? Quinque? Septem? Decem...? Vbi terrarum? Vtrum rebus ludicris electronicis oblectatus sit? An optimus lector particepsue lusorum puerilium classicorum una cum aliis pueris parentibusue suis? Sed eae res parui ponderis sunt. Maioris momenti uidentur mihi hae duae interrogationes:

Primum, coram quibus prodigiosa infantis grauitas dicendi nostris in diebus patefiat?


Deinde, quomodo haec facetia moderna Latine scribenda sit? Vtrum modo Gomesiano an Poggiano?

Has enim quaestiones nugasque ac plures meo in animo uerso et produco in serum noctis.


Comentarios

  1. Iocosissimam rationem tradendi modernam facetiae Irisatus Iocohamiensis scripsit... Poggiano modo!

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria