Cincinnea: nebula mingens in flocculis congelata


Has per ferias natalicias amicus Xauierus Barbastrensis quaestionem lexicam de temperie iactauit in Gregem Latine Loquentium ualde opportunam ad hos dies niuales gelidissimos:

"Dum sol super montes Pyrenaeos splendebat, infra, in uallibus subpyrenaicis, ubique erat nebula caligoue. Inter domûs meae aedificium et fluminunculi Veri molem stabat abies alba -haud candida, nam sol non micabat- quasi ninxisset: Noctu super arbore congelata erat nebula. Hispanice nebula caligoue congelata dicitur "cencella" atque eius euentum est "cencellada". Me interrogo quibus uerbis Latine designentur.

Loquor de crystallis caliginis uel nebulae in rerum superficiebus, cum simul aer uidetur quasi mare gutticularum suspensarum. Si tunc temperies fit gelida, pars nebulae uel caliginis fit particululae glaciei super aedificia, arbores, campos, etc. dum aera caliginosa uel nebulinosa manent. "
Loquor de crystallis caliginis uel nebulae in rerum superficiebus, cum simul aer uidetur quasi mare gutticularum suspensarum. Si tunc temperies fit gelida, pars nebulae uel caliginis fit particululae glaciei super aedificia, arbores, campos, etc. dum aera caliginosa uel nebulinosa manent. "Pruina" itaque potius est quod Hispanice dicitur "escarcha", Anglice, nisi fallor, "frost", etc. Pruina siue "escarcha" siue "frost" fit quoque sub diuo sudo. "Cencella" autem tantum nebulinoso uel caliginoso aere, cum omnia aera facta sunt nubilae super solum. Nihilominus, multi linguam hispanam loquentes nesciunt exstare "cencella" et utraque phainomena uocabulo "escarcha" nominant, multaque lexica quidem uocabulum ignorant. Similiter, saltem nonnulli in aliis linguis differentiam forsitan faciunt. De Etymologia nondum inueni".

Vt iam hoc in scriptorio fassa sum, nonnullos abhinc menses Gregem reliqui, sed commercium epistularum perrectum est aliquibus cum amicis, inter quos est Xauierus, qui a me, amica philologa, auxilium petiuit.

Quod ad etymologiam uocabuli Salmanticensis “cencella” attinet, numquam id uerbum audiuit Baetica auctrix huius paginae interretialis et, quamquam quaestio incerta dubiaque uidebatur, nonnullum tamen responsum amico suo dare conata est.

Nostro in Dictionario Linguae Hispanicae RAE legitur hoc ("cencella" abest):
Cencellada o cenceñada. (De cierzo).
1. f. Sal. rocío (vapor que con la frialdad de la noche se condensa en la atmósfera).
2. f. Sal. escarcha.
2. f. Sal. escarcha.

Nihilominus, quodam in “Dictionario uocum et dictorum popularium ruraliumque (Hispanice scripto), quod complectitur omnia Michaelis DELIBES operis uocabula", auctorem Vallisoletanum a dictionario Hispanico RAE dissentire lego, propterea quod uox “cencella” synonymum "pruinae" (Hispanice "escarcha") non est, sicut supra a Xauiero recte dictum est. Iuxta Michaelem Delibes "cencella" generata est "nebulâ mingente" (Hispanice "niebla meona") et, uocabulo perscrutato inter gentes Vallisoletanas, concluditur "cencella" esse quandam mixturam uenti gelidi et niualium floccorum in crystallo congelatorum.

Vt uidemus, nostrum dictionarium RAE sua in definitione errat ideoque fortasse etiam erret in etymologia praebita. Quomodo e uoce latina cercius siue circius fieri potest peruenire ad uerbum “cenceñada” siue “cencellada” siue “cencella”?

Porro, uox Hispanica exstat similllima et antiquissima: “CENCEÑO, -ÑA”.

Quod nomen adiectiuum Hispanicum nostro in Dictionario Auctoritatum anni 1729 primum apparet significans: “Cosa enxuta, delgada y derecha» (Lat. Gracilis), uox iam in documentis reperta ex saeculo decimo et quinto [ut uidere fieri potest in CORDE (RAE)].

Anno 1948 Yakov Malkiel quandam symbolam scripsit de etymologia uocabuli Hispanici “cenceño quod refert ad uocabulum latinum “cincinnus
[a gr. ϰίϰιννος tractum esse videtur. ThLL.], id est, “capilli, cirrus” (sed etiam “capilli intorti", "floscula sermonis" uel "clauicula uitis”).

Ceterum, aequiualentia acustica inter litteras Ñ et LL auditionis erroris causa nonnullis in uerbis Hispanicis exstat, exempli gratia, escaña escalla, empella empeña, descabellado – ant. descabeñado, etc.

Si, ut Michael Delibes dicit, “nebula mingens in flocculis congelata” generat illas “cencellas” -id est, quandam mixturam uenti gelidi et niualium floccorum in crystallo congelatorum-, quidni existimemus uocem "cencella/cencellada", seu potius"cenceña/cenceñada" ortam esse e nomine adiectiuo CENCEÑO,-A, Latine *cincinneu(m), -a(m), id est, e “nebula aut caligine in flocculis congelata instar gracilium capillorum siue cincinnorum”?

Nonnullas enim etymologias (necnon definitiones) nostri dictionarii RAE accurate reuidere necesse est.



*Gratias plurimas ago Xauiero Barbastrensi quod mecum partitus sit suam quaestionem lexicam et pulchram narrationem de peragratione montana quae hîc eius ueniâ edita est.

Comentarios

  1. Plura de adiectiuo nomine CENCEÑO legi potest in Dictionnario critico-etymologico Hispanico Ioannis Corominas et Iosephi Pascual quod euolui in Bibliotheca Facultatis Gaditanae. Mihi assentitur.

    Hodie Gades nebulâ frigoreque uel gelidissimo experrectae sunt atque etiam lacrymis cincinneatis.

    ResponderEliminar
  2. Clare, multum de lingua latina discere habeo.

    ResponderEliminar
  3. Ego quoque, optime Petre, ego quoque. Valete bene tu tuaque pulcherrima familia.

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria