Nullum uiolentum perpetuum (Cassandra Fidelis)

[Cassandra Fidelis]

      Mihi est tantum una amica quae commercium Latinarum epistularum mecum habeat, ceteri autem amici uiri. Baetica quoque illa est, ut scitis, sed non tam audax quam ego, immo uel timidissima. A me ergo interrogata quare hoc accidat, qua de causa feminae in occulto esse uideantur, mihi iocose salseque respondit antiquo prouerbio Hispanico:


La mujer que sabe latín ni encuentra marido ni tiene buen fin
["Feminae Latine scienti neque maritus neque bonus exitus"].

       In litteris Latinis profecto feminarum Latine scribentium testimonia paucissimae sunt. Idcirco cum epistulam "femininam" inuenirem, scriptam eodem anno in quo audacibus a nautis Hispanicis Nouus Orbis inuentus est, magno affecta fui gaudio, quod magnopere auctum est nominibus feminarum inspectis. Argumento tamen uiso perlectaque epistula, gaudium mutaui in leuem suauemque risum... quoniam naturalibus de motibus agebatur:
______________

Cassandra Fidelis[1] S[alutem]
Epist[ola] CXI.
Coniugiumne a foemina erudita[2] studiis praeferendum

     Ex tuis ornatissimis literis id perspeximus, quod nobis fuit periucundum, te nostram haud uulgarem beneuolentiam iudicasse, cum tua omnia me non modo cognoscere uoluisti, uerum me de iisdem consulere. Mea itaque Alexandra, utrum Musis an uiro[3] te dedas ancipitem esse,[4] id tibi de hac re eligendum censeo, ad quod te magis procliuem natura constituit. Nam omne consilium, quod recipitur, pro recipientis facilitate recipi asserit Plato. Quod quidem tibi erit perfacile factu, cum uiolentum perpetuum nullum. Vale. 

     XV Kal[endas] Feb[ruarias] 1492.[5]
__________
© Conspectus siglorum: 
[1] Fidelis correxi : Fidellis T     [2] erudita correxi : etudita T     [3] Viro T     [4] post esse leuiter distinxi : imum punctum posuit T      [5] 1492 correxi : 16492 T
__________________

      Platonis uerba quae in epistula leguntur, nondum reperi ubi eius operum exacte legi possint (quamquam, ut uerum dicam, haud multum quaesiui)*, sed ultima uerba pro prouerbio mutata magni Philosophi sunt: Nullum uiolentum perpetuum est**. Significat enim "quod contra naturam fit, non esse durabile".

         Quod dictum a libro II Aristotelis De coelo et mundo mutuatum est atque ad motûs argumentum alludit. Omnis enim motus mutationes et quandam perturbationem ad uniuersi aequilibrium affert, quippe qui "motus" nihil aliud sit quam aut directum cuiusdam uiolentii siue impetûs externi efectum aut immo cuiusdam nisûs efectum ut aequilibrium uniuersi perditum restitutum sit atque omnia uiolenter mota suos ad naturales locos rediant, ubi manenda et quiescenda sunt.

       Aristotelica in physica igitur reditus ad ordinem appellatur "naturalis motus" qui obstat ne omnis "uiolentus motus" siue "contra naturam" perpetuus sit.

        Quidam hac locutione aliter usi sunt ad diuersas res explanandas quae "contra naturam" exstant, ex. gr., quasdam matrimoniorum leges, omnes tyrannides, ...

        Porro, his rebus mea in mente uersatis, me ipsa interrogo de hoc:

          Prouerbiumne "nullum uiolentum perpetuum" ad methodos docendi discendique linguas "contra naturam" afferre possit?


_____
© Adnotationes: 
* Tandem aliquando inveni: Cf. Plato Parmenides 132d-133a. Cf. et Sancti Thomae de Aquino Summa Summa Theologiae, 1a, q. 75, a. 5; 3a, q. 5 
**Cf. et Sancti Thomae de Aquino, In libros Aristotelis De caelo et mundo expositio (Lib. II): «Nihil enim violentum potest esse sempiter­num» (lec. 15, n. 3). «Nullum violentum est sempi­ternum» (lec. 26, n. 2). «Nullum coactum potest esse sempiternum» (lec. 1, n. 10); «Nihil enim quod est praeter naturam (contra) est sempiternum» (lec. 4, n. 6).

Comentarios

  1. Este comentario ha sido eliminado por el autor.

    ResponderEliminar
  2. Anónimo13:58:00

    Ad Sandram amicamque suam Baeticam:

    "UMA FORMA DE ME DESPEDIR

    Há o mar há a mulher
    quer um quer outro me chegam em acessíveis baías
    abertas talvez no adro amplo das tardes dos domingos
    Oiço chamar mas não de uma forma qualquer
    chamar mas de uma certa maneira
    talvez um apelo ou uma presença ou um sofrimento
    Ora eu que no fundo
    apesar das muitas palavras vindas nas muitas páginas dos dicionários
    bem vistas as coisas disponho somente de duas palavras
    desde a primeira manhã do mundo
    para nomear só duas coisas
    apenas preciso de as atribuir
    Não sei se gosto mais do mar
    se gosto mais da mulher
    Sei que gosto do mar sei que gosto da mulher
    e quando digo o mar a mulher
    não digo mar ou mulher só por dizer
    Ao dizer o mar a mulher
    há penso eu um certo tom na minha voz sinto um certo travo na boca
    que mostram que mais do que palavras usadas para falar
    dizer como eu digo a mulher o mar
    mar mulher assim ditos
    são uma maneira talvez de gostar
    e a consciência de que se gosta
    e um prazer em o dizer
    um gosto afinal em gostar
    Enfim o mar a mulher
    pode num dos casos ser a/mar a mulher
    mera forma talvez de uniformizar o artigo
    definido do singular
    Há ondas no mar
    o mar rebenta em ondas espraiadas nos compridos cabelos da mulher
    que ela faz ondular melhor de tarde em tarde
    no mês de setembro nas marés vivas
    O melhor da mulher talvez o olhar
    é para mim o mar da mulher
    e à mulher que um só dia encontro na vida
    de passagem um simples momento num sítio qualquer
    talvez a muitos quilómetros do mar
    mas mulher que não mais consigo esquecer
    mesmo imerso na dor ou submerso em cuidados
    a essa mulher qualquer
    eu chamo mulher do mar
    Nos fins de setembro quando eu partir
    de uma cidade seja ela qual for
    quando eu pressentir que alguém morre
    que alguma coisa fica para sempre nos dias
    e ou nuns olhos ou numa água
    num pouco de água ou em muita água
    onda do mar lágrima ou brilho do olhar
    eu recear seriamente vir-me a submergir
    direi alto ou baixo conforme puder
    com a boca toda ou já a custar-me a engolir
    as palavras mar ou mulher
    com certo vagar e cada vez mais devagar
    mulher mar
    depois quase já só a pensar
    o mar a mulher
    Não sei mas será
    talvez mais que outra coisa qualquer
    uma forma de me despedir"

    (Ruy Belo, in "Toda a Terra")

    Valete. Ludovicus

    ResponderEliminar
  3. Anónimo19:30:00

    Me valde delectant verba quae referas, optima amica mea Sandra! Revera ne oblita sis philosphos id dicere, quod "natura non facit saltum".
    Quae verba fortasse bene congruere videntur cum tuis!

    iubeo te valere
    Stephanus Rocca

    ResponderEliminar
  4. Anónimo18:48:00

    ¡Patriarchalium temporum prouerbium illud "la mujer que sabe latín no encuentra marido ni tiene buen fin", Alexandra siue Sandra!
    Tunc tantum nonnullis mulieribus patriciis uel nobile e genere natis uel reginis, exempli gratia Elisabethae Castellae, fieri potebat linguam Latinam scire ac nubere uel bonum exitum habere. Quoque nonnullis monacchabus fieri potebat, sed nullis nuptiis praeter diuinas etsi unioni mysticae cum Deo necesse eset multis hormonis in sanguine feruidoque cerebro. De haud perpetua omnis uiolentia contra naturam, quamquam, ut memorauit Stephanus, dicitur “naturam non facere saltus”, mutationes quaedam saltús species sunt, suntque, haud tantum politicae, reuolutiones. Ceterum quaedam uiolentiae specie necesse est ne entropia omnia confundat.
    Insuper multa phainomena naturalia siue procellae, terraemotús, circuli oecologici uiolentiam intra se habent. Quoque cultui culturaeue artibusque opus est quadam uiolentiá aduersus inertiam, incuriam, pigritiam, etc. Quamquam sit uiolentia intra naturam, et non contra naturam, uiolentia contra naturas particulares est, uiolentia multies haud laesiua at uiolentia. Nihilominus, si « nihilum contra naturam » significet oportere discere fabulari in linguis discendis, liquet nullam uiolentiam sat esse ut nonnulli cathedratici, doctores, professores uel magistri linguae Latinae nunquam in colloquiis eam exercentes Latine ualeant loqui.
    Iterum de mulieribus ac lingua Latina, si nonnullae mulieres scitae essent quam frequens hoc chartaceum factum sit, quibus nonnunquamque obsequiosis uerbis etsi interdum audacioribus impoliteque anonymis, linguam Latinam discere conarentur.

    Optimam septimanam exoptat Xauierus Barbastrensis.

    ResponderEliminar
  5. Sandra, ut promissi, plura latine scribo

    Hoc blog est eximiae eruditionis opus! Nunc te cotidie lego.

    Da mihi veniam, si de una re dissentio. Plura testimonia feminarum, qui latine scripserunt, verum non habemus, sed aliqua habemus. Ex testimoniorum paucitate paucitas doctae feminae deduci non potest. Hoc est argumentum ex silentio. Credo multas latinas scriptrices, de quibus hodie nihil scimus, in omnibus aetatibus fuisse. Quare scripta earum non manent? discriminationis causa, ut hoc dictum (La mujer que sabe latín ni encuentra marido ni tiene buen fin) indicat. Te mecum consentire spero.


    Cura ut valeas!

    ResponderEliminar
  6. Hac hebdomade ualde negotiosa sum, sed, ut mos est mihi, omnibus respondebo... sed continentibus diebus. Sperabam fore ut nonnulla femina hîc scriberet, sed alias erit. Interim uobis relinquo translationem poematis Lusitani ab illa factam, cuius auctorem non legerat umquam. Carmem eam multum delectauit. Petit ueniam propter errores latinos in transferendo, nam «conuersio est traditio in imperitis manibus. Quaeso, da gratias in meo nomine».


    "Est mare, est mulier
    vel aliud, vel alia veniunt ad me in perviis sinibus
    patentibus forsitan in amplo atrio
    vespertionum in dominicis diebus
    Audio vocare, sed non quomodocumque
    vocare quodam modo
    fortasse appellatio aut praesentia aut aegritudo
    Nunc ego qui in animo
    cum multae sunt voces venientes
    e multis paginis glossariorum
    tamen bene examinatis rebus, habeo tantum
    duas voces e prima mane mundi
    ut nominarem tantum duas res
    vix opus est mihi adscribere eas
    quaero num placeat
    mihi magis mare aut mulier
    scio mare et mulierem mihi placere
    et cum dico mare et mulierem
    non dico tantum ad loquendum
    cum dicerem mare aut mulierem
    est, quod sciam, sonus in voce meo,
    sentio quandam acerbitatem in bucca
    qui probant ellas esse magis quam voces ad loquendum
    dicere ita ut dico mulierem et mare
    mare et mulier ita dicta
    sunt modus fortasse iuvandi
    et conscientia placendi
    et voluptas in eis dicendis
    voluptas enim in placendo
    denique mare, mulier
    potest in duabus rebus esse mare et mulier
    modus faciendi aequabilem articulum definitum singularem
    sunt undae in mari
    mare errumpit in undis effusis in longis capillis
    quos ea facit fluctuare melius interdum in mense
    septembris in aestibus vivis
    optimum mulieris, fortasse conspectus,
    est mihi mare mulieris
    et mulier quam in uno die invenio
    in vita obiter per momentum
    ubique fortasse mille passus procul ab mari
    sed mulier quam non possum oblivisci
    etiam inmersus in dolore aut in curis
    istam mulierem incertam voco
    mulierem maris
    in termino septembris cum proficiscor
    e civitate qualibet, cum praesentio
    aliquem mori ullam rem manere in perpetuum
    in diebus aut in oculis aut in aqua, in parum aquae
    in multa aqua, unda maris, lacrima aut fulgore conspectus
    Timeo serio ne veniam ad submergendum
    Dicam clara voce aut demissa voce
    pro mea fortitudine cum tota bucca
    aut iam deglutio cum difficultate
    voces mare aut mulierem
    paulatim et paulatim
    mulier, mare
    postquam fere ian solum in cogitando
    mare, mulier
    nescio sed erit
    modus alicui salutem dicendi."

    Quaedam femina Baetica fecit.

    ResponderEliminar
  7. Anónimo21:10:00

    Gratias vobis, magnificas Sandra et amica Baetica de pulcherrima latina conversione poematis mei poetae Ruy Belo (1933-1978) quam legi et legi et legi usque ad lacrimas.

    Valete. Ludovicus

    ResponderEliminar
  8. Illud de feminis Latinum sermonem scientibus dictum me monuit etiam de Antronio abbate ab Erasmo efficto quippe qui putaret feminas non debere Latine legere quod tutories essent a sacerdotibus, si nescirent Latine. Cui respondit Magdalia erudita "Imo isthinc minimum est periculi vestra opera; quandoquidem hoc agitis sedulo, ne sciatis Latine."

    ResponderEliminar
  9. Anónimo18:44:00

    Ad nostrum colloquium matutinum redeo, etsi hic et nunc inoportunus sim. ¿Natura non fit per saltu(m)s? ¿Natura non facit saltu(m)s? Prima prouerbii forma (sic ego illud memoriter memineram) hodie etiam usitata est. "Natura non fit per" in Google scripsi. Et haec omnia inueni:
    1) APRELA (Asocoación Pedagógica para la renovación de la Lengua en Andalucia) ""continuar presentando "natura non fit per saltus" estrategias y recursos de aplicacion real en el aula..."" intra suos praecipuos fines habet.
    2) Fundación Juan March. Ficha del Ciclo: LA TRIOSONATA (Albacete) notat: "Natura non fit per..." decían los latinos.
    3) In dissertatione doctorali in Academia Compltense habita anno 2007, doctorandus illa locutione latina utitur, in autoritate eximii magistri Lamiquez innitus.
    TAMEN Herrero Llorente in suo "Diccionario de expresiones y frases latinas", Madrid 1985, scripsit: "Natura non facit saltus", prouerbium, ait, ab aliquibus Leibniz assignatum, Linneo ab aliquibus.
    "Unusquisque in suo sensu abundet" et illa locutione ad libitum utatur.
    Mihi agnosce, tuos saluta, uita et familia fruere. Ludouicus Charlo.

    ResponderEliminar
  10. Gratias plurimas, domine Ludouice Charlo, ingressus tuus meum in scriptorium laetitiam maximam mihi semper affert. In Caroli Linnaei Philosophia Botanica certe legere fieri potest illud dictum.

    Valeas semper optime, mi Ludouice, sodalis atque maxime amicus.

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria