PVELLA ET ROSA
Principium iure tribuetur homini, cuius causa videtur cuncta alia genuisse natura,
magna, saeva mercede contra tanta sua munera, non ut sit satis aestimare,
parens melior homini an tristior noverca fuerit .
magna, saeva mercede contra tanta sua munera, non ut sit satis aestimare,
parens melior homini an tristior noverca fuerit .
Melancholicus calamus mihi est neque Neminis docta uerba salsaque facta neque Thersitae disertae fabulae cotidianae neque Pastricis sapidi commentarii neque Gundisalui tres cordatae paginae neque Stephani noua Italica neque Irisati Iaponica neque Petri Sicagensia neque Reginaldi Islandica neque proborum discipulorum candidae sententiae neque amicorum suaues epistulae priuatae neque lectorum dulcia uerba neque alumnorum dociles uultus, nihil tandem animum demissum impellunt ad Latine scribendum.
Quare sic?
Nescio, sed fieri sentio et contristor. Fortasse mihi opus sit ex urbe immemorem exire et curis solutam ridentia rura petere et laeta uernantis miracula cernere naturae et aura uesci Fauoni.
Fiat. Noli ergo scribere, mea Alexandra, quoad iucundus salsusque afflatus tuo a calamo fluat.
Ita agam. Silentio tamen praeterire nequeo hunc diem signandum melioribus lapillis, quippe quae alterum non siluerim, quippe qui uterque flos uel formosissimus sit mei horti.
Dic age.Pulchra rosa, in saeptis secreta hortis nata, tredecim annos uirentes complet mulsa auris et firmata sole et educata imbribus Baeticis. Ecce dicata meae paruae "Alexandrae Magnae" uaria carmina Latina inclusa in uno eodemque poemate quod Arthurum Rimbaud, "poetam laureatum", composuisse dicitur cumfere eosdem annos quam puella rosea natus esset.
Horat. carm. 3, 4:
Descende caelo et dic age tibia
regina longum Calliope melos,
seu uoce nunc mauis acuta
seu fidibus citharaue Phoebi.
Descende caelo et dic age tibia
regina longum Calliope melos,
seu uoce nunc mauis acuta
seu fidibus citharaue Phoebi.
auditis? an me ludit amabilis
insania? audire et uideor pios
errare per lucos, amoenae
quos et aquae subeunt et aurae. [...]
- Ver erat et morbo Romæ languebat inerti
Orbilius: dira tacuerunt tela magistri
Plagarumque sonus non iam ueniebat ad aures,
Nec ferula assiduo cruciabat membra dolore. - 5
- Arripui tempus: ridentia rura petiui
Immemor; a studio moti curisque soluti
Blanda fatigatam recrearunt gaudia mentem.
Nescio qua læta captum dulcedine pectus
Tædia iam ludi, iam tristia uerba magistri - 10
- Oblitum, campos late spectare iuuabat
Lætaque uernantis miracula cernere terræ.
Nec ruris tantum puer otia uana petebam;
Maiores paruo capiebam pectore sensus.
Nescio lymphatis quæ mens diuinior alas - 15
- Sensibus addebat; tacito spectacula uisu
Attonitus contemplabar pectusque calentis
Insinuabat amor ruris, ceu ferreus olim
Annulus, arcana quem ui Magnesia cautes
Attrahit et cæcis tacitum sibi colligat hamis. - 20
- Interea longis fessos erroribus artus
Deponens, iacui uiridanti in fluminis ora
Murmure languidulo sopitus et otia duxi
Permulsus uolucrum concentu auraque Fauoni.
Ecce per ætheream uallem incessere columbæ, - 25
- Alba manus, rostro florentia serta gerentes
Quæ Venus in Cypriis redolentia carpserat hortis.
Gramen, ubi fusus recreabar, turba petiuit
Molli remigio: circum plaudentibus alis
Inde meum cinxere caput uincloque uirenti - 30
- Deuinxere manus et, olenti tempora myrto
Nostra coronantes, pondus per inane tenellum
Erexere. . . Cohors per nubila celsa uehebat
Languidulum rosea sub fronde; cubilia uentus
Ore remulcebat molli nutantia motu. - 35
- Vt patrias tetigere domos rapidoque uolatu
Monte sub ærio pendentia tecta columbæ
Intrauere, breui positum uigilemque reliquunt.
O dulcem uolucrum nidum! Lux candida puris
Circumfusa humeros radiis mea corpora uestit: - 40
- Nec uero obscuræ lux illa simillima luci,
Quæ nostros hebetat mixta caligine uisus:
Terrenæ nil lucis habet cælestis origo!
Nescio quid cæleste mihi per pectora semper
Insinuat, pleno currens ceu flumine, numen. - 45
- Interea redeunt uolucres rostroque coronam
Laurea serta gerunt, quali redimitus Apollo
Argutas gaudat compellere pollice chordas.
Ast ubi laurifera frontem cinxere corona,
Ecce mihi patuit cælum uisuque repente - 50
- Attonito, uolitans super aurea nubila, Phoebus
Diuina uocale manu prætendere plectrum.
Tum capiti inscripsit cælesti hæc nomina flamma:
«TV VATES ERIS!» In nostros se subiicit artus
Tum calor insolitus, ceu puro splendida uitro - 55
- Solis inardescit radiis uis limpida fontis.
Tunc etiam priscam speciem liquere columbæ:
Musarum chorus apparet modulamina dulci
Ore sonans blandisque exceptum sustulit ulnis
Omina ter fundens, ter lauro tempora cingens.
SIGLA:
PS = Paul Schmidt (transl.), Arthur Rimbaud. Complete Works, Perennial Classics, 2000
BA =
InT = InT-1 + InT-2 :: InT-1 = IntraText // InT-2 = Intratext
LL = The Latin Library
________________________________________
(2) HORATIVS, epist. 2, 1, 69-70: quae plagosum mihi paruo / Orbilium dictare;
(") SVETONIVS, gramm. 9: Si quos Orbilius ferula scuticaque cecidit
(17-19) POLITIANVS, Nutricia, vv. 196-196: ... ceu ferreus olim
anulus, arcana quem vi Magnesia cautes
sustulerit, longam nexu pendente catenam
implicat et caecis inter se conserit hamis (cf. et LVCRETIVS, nat. 6, 998-1089).
(30) VERGILIVS, Aen. 5, 72: OVIDIVS, Am. 1, 29: tempora myrto
(42) VERGILIVS, Aen. 6, 730: caelestis origo
(47) OVIDIVS, met. 10, 145: pollice chordas
(59) POLITIANVS, Manto 1,40: omina ter cecinit, ter lauro tempora cinxit
________________________________________
(6) studio PS BA : studo InT LL
(37) Breui : breue PS InT-2
(40) simillima correxi : similima PS BA InT LL
(41) hebetat correxi : hebebat PS BA InT LL
(59) tempora PS : tempore BA InT LL
________________________________________
Hoc pulchrum exercitium scholare, lauro donatum, iuueni Arthuro Rimbaud XIV annos nato tributum (in quo poetae mentis sensoria elementa animaduerti possunt, id est, eius ignea natura) iter poeticum est, Horatio duce, per linguam Latinam elegantiamque classicam: a "rosis nascentibus" pseudo-Ausonianis, ubi Ver erat...", usque ad Politianam "Siluam" quae "omina ter cecinit, ter lauro tempora cinxit", uolitans super aurea nubila Ouidiana et Vergiliana coronantia "tempora myrto" aduersum nemerosum hospitium Plinianum quod somnum adimit "uolucrum concentu".
Pulcherrimum profecto est carmen. Quod magistri mihi adulescentulo falsum fuisse dicebant. Utrum Arthurus reuerâ id composuerit an inuidiosi eum immerito accusauerint, nescio: tu quidem plura de quaestione pro certo fortasse obtines. Ast pulchritudo operis suspicione non minuitur. Vale.
ResponderEliminarQuamuis haud paucos locos et libros euoluerim, ubi uerum certumque sit, ego quoque nescio, optime Reginalde. Itaque hoc munusculum meae filiae dicatum pulchrius mihi nunc uidetur arcano inuolutum similiter atque illud aliud carmen antiquum de rosis nascentibus. Vale bene.
ResponderEliminarFalsumne? Quo tandem argumento? Mihi quidem rimbaudianum est carmen illud.
ResponderEliminarCeterum, Sandra mea, melancholia non malum est, si non diu manet. Licet esse melancholicum in loco. Sed dum atra bile fructa satis eris, rede ad nos et nobis verba tua da. Thersites.
Lege redi, sis, pro 'rede'. Th.
ResponderEliminarAd Sandram dilectissimam ("rosa, rosae" sive "mignonne allons voir si la rose"):
ResponderEliminarhttp://www.youtube.com/watch?v=IqkJzimAhRM&feature=related
Valeas quam optime semper. Ludovicus
Mirum poema fers, optima Sandra, illius venusti Rimbaud impuberis genii. Equidem nemo nisi ipse tale condere potuit, qui iam adulescens operum optima suorum scripsit.
ResponderEliminarSane plurimi auctores Romanis scriptoribus ingenium inveniunt. Hodie, cum versus ex Vergilii Aeneidis legebat in mentem venit Sonetus X a Garcilaso de la Vega.
Nam inspicite versus DCLI et DCLII ex Aeneidis libro IV, ubi Dido, mortem sibi super rogum parans, Aeneae exuviis circumpositis sic queritur:
"Dulces exuviae, dum fata deusque sinebat,
accipite hanc animam meque his exsolvite curis!"
Iamque pulchrissimos Renascentiae auctoris versus amatae mortuae dicatos:
"¡Oh, dulces prendas por mí mal halladas
dulces y alegres, cuando Dios quería!
Juntas estáis en la memoria mía
y con ella en mi muerte conjuradas."
Quos ad Latinam transferre conabor:
"(O!) DVLCES EXVVIAE mî male inventae
dulces laetaeque, DVM DEVS SINEBAT!
Coniunctae estis in memoria mea
cumque ea meae morti coniuratae."
Procul dubio non numquam Garcilasus Aeneida legit!
Utinam di superi bonum animum tuum quamprimum restituant, amica dilecta, ut nobis docta verba tua saepius largiaris.
Quam pulchrum nobis attulisti, Sandra docta diserta, carmen Rimbaudianum! Et quam tristem nuntium de animo demisso, de intermissione scribendi, de scriptorio vacuo... maximopere desidero tuum sal, et spero te crebrius fusius saepius scripturam! Quod enim remedium medicamentumque potest ad animum refocillandum esse efficacius quam Latine scribere?
ResponderEliminarRedibo, mi care Thersita, nescio quando, sed redibo. Quamuis haec melancholia quae obstet quin Latina scripta exarem, ima sit, linguam tamen Latinam amo supra atram bilem, sed certe illa facit ut omnia quae scribam mihi uideantur ridicula et sine sensu. Causam huius paginae in lucem interretialem edendae liquidam habeo, sed nonnulla responsa quae in uia inuenio, calamum demittunt. Sed, Mercurio iuuante, redibo et uerba insulsa mendosaque dare pergam.
ResponderEliminarQuantum mihi libuit carmen «Amica mea rosa», mi dulcissime Ludouice, et praecipue eius musica orientalis aptissima ad saltationem uentris siue sedis progeniei spiritualiter exercendam et ad animum refocillandum. Adhaec uersionem musicis instrumentis datam uel optimam elegisti.
O, mi dulcis poeta, mi amice Iohannes Paule! Sine dubio Garcilasus Vergilianos miserae Didonis amores legit! Etiam sine dubio carmen de rosis renascentibus euoluit ubi quoque scripsit illos qui sic incipiunt: "Dum interim rosae et lilii..." quos ad transferendos in linguam Latinam non ualeo:
SONETO XXIII- EN TANTO QUE DE ROSA Y AZUCENA...
En tanto que de rosa y azucena
se muestra la color en vuestro gesto,
y que vuestro mirar ardiente, honesto,
con clara luz la tempestad serena;
y en tanto que el cabello, que en la vena
del oro se escogió, con vuelo presto
por el hermoso cuello blanco enhiesto
el viento mueve, esparce y desordena;
coged de vuestra alegre Primavera
el dulce fruto, antes que el tiempo airado
cubra de nieve la hermosa cumbre.
Marchitará la rosa el viento helado;
todo lo mudará la edad ligera,
por no hacer mudanza en su costumbre.
Vtinam, mi optime Iohannes Paule, plures homines essent qui de lingua Latina cogitarent sicut tu!
Latina scripta mendosa exarare pergam, mi Nemo sapiens, si tu atque etiam ceteri amici, uel optima medicamenta, Latine scribere pergatis. Saturni die rura ridentia petiui et laeta uernantis miracula creui naturae et Fauoni aura fructa sum: flores omnes carpere poterunt, mi Nemo, sed uer reprimere nequibunt.
So, it looks like WinMo 7 handsets will also be helpful for people with type 2 diabetes where you need the
ResponderEliminarfiber of beans, which are all components of most baked-goods mixes sold in
stores. Diet followers complain about how difficult it is to find Diet recipes and
the trouble they have planning their menu. I have to eat
organic fruits and vegetables.
Also visit my homepage recipes for caveman diet
Virtually all call of duty black ops zombies game online sold through retail in the United States alone this year through September compared to $131 million in total for all of 2008.
ResponderEliminarVisit my blog; call of duty black ops trophy guide