4.25.2009

De nouissimis itineribus (II): sale concoctio

[Iouis dies XVI noctu]

Prima parte XX Itinerum Philologiae Classicae Gaditanorum finita (altera mense Octobri uel Nouembri erit), noctu quandam ad notam cauponam oppidanam deuersi sumus nonnullli sodales non solum ad oratores inuitandos, sed praecipue ad Linguam latinam exercendam una cum tam perillustri collocutore. Haec mihi fuit (confitendum est, amici) prima concoenatio Latina eaque inter optimos Latine loquentes! Au, fortunata Alexandra! In mensa sessi fuerunt Theodericus Sacré eiusque uxor Ingrida, Iosephus Maria Maestre, Ludouicus Charlo, Ioachimus Pascual, Eduardus Pinarius et ego ipsa.

De plurimis rebus collocuti sumus: de Latinitate "uiua" uel "actiua" (ego iocabar his de pittaciis quae ualde mihi displicent: "De Latinitate simpliciter Latineque loquamur, amici, pittacia adponamus aliis Latinitatibus!"), grauibus de quaestionibus Philologicis (ex. gr. disputatio habita fuit de littera uel nota adspirationis H eiusque enuntiatione in lingua Latina iuxta illud Catullianum carmen "Ad Arrium").

Mihi denuo occasio fuit percontandi Ioachimum de "Circulo Latino Gaditano", quippe quae existimarem illi usum Linguae Latinae maximi momenti iam non esse et, quamquam mihi respondit leue risu "fortasse sequenti in anno academico...", hoc tamen in dubio est mihi.

Sessa fui inter Eduardum et Ingridam. Quam optima femina! Magistra Lycaei est, sed discipulos, proh dolor, Latine non docet, quamuis optime loquatur. Collocutae sumus Latine de plurimis rebus, de Louanio, de Africa (una eius liberorum linguis Africanis studet), de libris Orbergianis quos euoluere dicebam in Vniuersitate. Mirata erat utpote quae illos libros ad pueros exspectare existimabat, sed methodus Orbergiana, mea quidem sententia, non tantum ad pueros exspectat, sed maxime ad omnes homines qui pedetemptim in intima secreta Latinitatis ingredi optant, tum discendo pro se ipsis, tum coram magistris. Ceterum, Ingridae ualde placent cantica et saltationes Baeticae ("flamenco" Hispanice). Illam docere saltationes Baeticas, uel potius Hispalenses promisi, si Vrsone nobis occasio data esset.

Vultisne scire quid cenauerimus? "Sparus aurata" sale cocta! Egregiis conuiuiis conata sum explanare quomodo se haberet haec ars antiquissima coquendi sale esca uel saluberrima. Ecce plura de hac methodo coquendi:

Nam hoc concoctionis genus piscibus uel optimum est, propterea quod escarum nutritium uim seruat pisciumque saporem acuit. Si hac methodo utimur ad coquinandum, pisces neque oleo neque condimentis neque liquidis ullis egunt, tantum necessarii sunt pisces nuper capti qui abunde induti sint sale marino tamquam amicto siue chlamyde, antequam allati sint in furnum.

"Sal enim -ut dicam modo Gomesiano- quem non habet in calore suo inclusum tam caelestem quam terrestrem ignem hunc quo utimur, ut neque insulse dicamus?:


Nam sal calore praeditus est, qui ad percoquendum cruda eaque concoctioni atque uentriculo aptanda habetur necessarius. Nam quamuis stomachus a cruditate abhorreat ac nisi coctis igne carnibus minime uescamur, facit tamen ignea uis salis ut quas ipse carnes piscesue inferserit, sine igne quidem et a cruditate asserat et calore suo percoquat et uentriculo etiam consentanea reddat. Ipsa quippe salsa paruo uel minimo calore externo indigere ad coquendum, Graeco prouerbio ostenditur: τάριχος ὀπτὸς εὐθύς, ἂν ἲδη τὸ πῦρ, id est, "salsamentum uel igne uiso coctum" censeri."


Cena producta est in serum noctis, quamquam crastino in die iter Vrsonense nobis faciendum erat!

2 comentarios:

  1. Ludouicus Charlo12:24:00

    Vt scis, cara Sandra, te aliquid latina lingua scribere mihi perplacet. Sed hac occasione non nugas tantum, ut dicere soles et mavis, sed tuos, et (mihi ueniam da) meos, animi intimos motus exposuisti. Re uera hoc nouum scriptum uiuaciter sperabam. Pro omnibus tibi maximas gratias offero. In posterum

    ResponderEliminar
  2. Gratias tibi, care sodalis Ludouice, non tantum de tuis uerbis semper benignis, sed praecipue de "Itineribus Gaditanis" meritissime tibi dicatis atque etiam de "Itineribus Vrsonensibus" tui uxorisque tuae causa amoenissimis.

    ResponderEliminar