Acta Gaditana atque alia Latina Acta

[Gaditana acta dilectior c.n. La Barrosa]

Sol aestiuus in caelo meae pulchrae terrae Baeticae splendet nuntians feriatos otiososque dies, dum scholas muneraque academica ad finem perueniunt, dum alii alumni felicem aestatem professoribus exoptant, dum alii molesti aut irati aut solliciti nobis ualedicunt usque ad mensem Septembrem.

Quid hanc aestatem ages, Alexandra?

Mihi enim meridionalia litoraliaque loca habitanti atque calore actisque toto fere anno fruenti, septentrionalibus in terris montanisque feriarum tempus transigere libet: itinera ad Matritum, Caesaraugustam et Barcinonem faciam una cum familia atque etiam... nostra noua magnaque autoraeda c.n. VOLVO, quam nuperrime maritus Matriti emit felix tamquam puer, quamquam, ut uera dicam, illi cordi non est multas perambulare terras atque uolare horret, maxime nouissimos post luctuosos casus (cur uiri itineribus abhorrentes autocinetis magnopere nouis delectantur? Au arcana masculina!). Quibus de causis nouum uehiculum quadrirotum ad Hispanicas ciuitates peragrandas, fortasse quoque nonnullas peregrinas, nobis necesse erat.

Praeter itinera, hoc in feriarum tempore noua incepta consiliaque sumere debeo. Cogitare futuris de diebus mihi diem carpenti displicet, sed officia muneraque fugere nequeo, ut aliqui me monent sodales qui bene me diligunt atque me, tertio sexennio nuper probato, sellam cathedrariam petere instant, quamuis placida sufficiensque sedes iam mihi sit. Praeterea timeo ne haec noua consilia mihi sumenda obstent ad Latine scribendum loquendumque.

Hac enim aestate, exempli gratia, ubi primum quosdam Latinos libros pueriles penes me habeam, filiolum Xauerium linguam Latinam docere pergere uelim.

Vuius Fonticola, quem nonnullas abhinc septimanas una cum eius pagina c.n. Litterae Latinae induxi, certiorem me fecit sua de noua pagina quae Societas Familiarum Latinarum inscribitur. Nomen meum filiolique Xauerii aliis familiis Latinis iungere mihi placeret! Si lingua Latina a scholis academiisque euanesceret, quod pessimistis in diebus citius quam serius casurum esse existimo, parentesne Latine scientes aliquid facere pro ea seruanda possemus?

Certe, dum lingua Latina (et Graeca) e Studiorum Vniuersitate exire atque e conspectu euolare uidetur, Latinitas una cum Cultura Classica pro superuiuendo propugnat ultra parietes academicas, ut ita dicam.

In Hispania, uerbi gratia, aperiuntur noui Circuli Latini: praeter Matritensem et Xerensem et Legionensem, in Domo Baebia Saguntina conueniunt strenui propugnatores et propugnatrices, quorum pulchra uiuidaque Domus in dies frequentior annis 2009-10 discipulos accipere perget: Macte uirtute!
Spero fore ut anno proximo nostri Circuli Latini Gaditani portam moderator iterum aperiat. Si non faciat, ego ipsa id conabor.

En uobis tandem noua pagina in lucem interretialem edita quae paginas complectitur alias Latine Graeceque cottidie exaratas ab hominibus omnium gentium.

ACTA POPVLI: Acta Diurna et Nuntii Latini appellatur.

Quamuis omnia quae ibi adsint sint, non tamen adsunt omnia quae exstant: pauciora "acta Latina" quam hoc Latinum scriptorium continet atque desunt nonnulla uel optima, sicut Eudemiae mei Consalui... Etiam Insulam somnium Valodiae, Res hodiernas Quinti atque acta Raphaelae et Petri Sipes et Reginaldi et aliorum non inuenio.

Quae criteria uel normas seligendi "acta populi" sequatur ille sodalis Millner qui tantummodo Latine scribere iubeat Anglice saepius scribens, admodum nescio. Sed Latinitatem gliscere in Rete omnium gentium saltem patefacit.

Bookmark and Share

Comentarios

  1. Vobis gratulor nova de autoraeda empta, cuius ope multa iucunda itinera faciatis. De quibus itineribus spero te fuse esse scripturam et nos fabulis disertis et pulchre enarratis delectaturam!

    Etiam volo tibi gratulari quod sellam cathedrariam petere nunc in animo habes; quo enim plures professores illius ordinis Latine loqui scribereque possunt, eo melius omnibus discipulis, et praesertim his diebus cum pauci sint qui Latine loqui valeant. Erit et discipulis et studorum universitati emolumento, te doctissimam sella cathedraria honestare.

    ResponderEliminar
  2. Aestiuis de itineribus scribam atque alias nugas enarrabo, si tu, mi Nemo beneuolens, nos uerbis nequaquam insulsis et sapidis factis delectare perges.

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria