De luminibus et umbris
[Artifex imaginibus luce exprimendis pessima esse pergo:
en tamen photographema scholae Antonii Machado a me factum (Baeza 2009)]
en tamen photographema scholae Antonii Machado a me factum (Baeza 2009)]
Superiore Saturni die finitus est VI Conuentus Societatis Studiorum Latinorum (SELat), sed usque ad diem hodiernum non uacaui ad nonnullas cogitationes Latine exarandas: primum munera academica docentiaque, deinde interretialia gaudia atque otia.
De poese poetisque Latinis aetatis antiquae et mediae et recentioris egregii oratores strenuique professores disceptauimus, quamuis, ut uerum dicat Cassandra "dei iussu non umquam credita Teucris", haud omnes Latinitatis studiosi plaudant Latina scripta haud attinentia ad Latinitatem Classicam siue antiquam. Deo gratias hi pauci sunt, etiamsi aliquantulum striduli.
Mihi non fieri potuit adesse conuentui per totos quattuor dies, tantum primo die uesperi et secundo integro et tertio mane, qua de causa conclusiones generales emittere nequeo, tantum sensus mancos particularesue.
Quid breuiter dicam de omnibus quae uidi et audiui per illos dies luminosos mense Maio exeunte? Verba enim plurima Hispanice dicta fuerunt: satis eloquentiae, sapientiae quoque multum! Nam plus quam centum philologi classici Hispani, nonnulli peregrini ibi conuenimus.
Nihilominus, Latine plura lecta, nonnulla ad uiuum recitata, necnon locuta collocutaue magnopere desideraui: hoc autem haud mirum est, immo potius usitatum nostris in coetibus Latinis. Publicae tamen tabulae affixi, dicto oboediens, praeconium XII Conuentus Academiae Latinitati Fouendae (de quo alias fusius dicam) quod ad me Antonius noster "Agamador" et ad illum Antonius noster Capellán misit, si qui forte essent qui Ratisbonam in Germania petere uellent inferiore Septembri mense post hunc conuentum Latinistarum.
Ceterum, tot acroases fuerunt ac tales, tum in duobus tribusue conclauibus distributae, tum singulae inter decem uel quindecim minutas partitae, tum aliquando celeriter enuntiatae, ut ne primis quidem labris gustare uix potuerim. Audiui tamen summo studio multas acroases, sicut illas de commentariis in Horatianam artem poeticam aetatis Renascentis a collegis Studiorum Vniuersitatis Extremadurae habitas (maximo usui meae editioni Cascalianae fore spero). Alias multas audire mihi magnopere libuisset, sed non fieri potuit, exempli gratia, illas de Vergilio in Naturali Historia Pliniana atque omnes illas quae uersabantur in epigrammatibus atque in sale leporeque Latinorum carminum... Spero saltem fore ut eas perlegere possim ut primum in lucem edita sint acta conuentus.
Fructa quoque sum omnibus orationibus auditis, quippe quae didicerim plura, uerbi gratia, de poese aetatis mediae, mihi, ut fatendum est, aliquanto ignota (de quo Stella Pérez Rodríguez diserte locuta est fulta exhibitionus imaginum laboriosis). Sed inter omnia uel optimum fuit (ad hoc utilitati sunt conuentus, nonne?, quamuis quaedam amica dicat eos esse tamquam therapeias) cum collegis aliarum Vniuersitatum, quos multum abhinc tempus non uidebam, coram colloqui atque etiam nouos alios nouisse, ut Annam M. Moure Casas, quae in studium operis Pliniani quoque incumbit. Pollicita enim sum commercium epistularum cum illa instituere, ut certiorem eam faciam meis de nouis Plinianis.
Mensa rotunda primo die habita mihi magnopere libuit, quamquam nihil noui sub sole monstratum fuisset. Nam de difficultatibus poesis Latinae transferendi controuersiam ciuerunt non solum Vincentius Cristóbal López (unus nostris ex professoribus Cathedrariis qui Latinitatem uiuam colunt) et Iohannes L. Arcaz Pozo et Iohannes A. González Iglesias et Dauid Puerta Garrido, sed etiam aliqui auditores spectatoresque opinionem suam dederunt: duo inter extrema quaestio decursa est, id est, alii putabant poesem Latinam tantum ueris uernaculis poetis transferendam esse ideoque numero rythmoue utendum esse; alii autem existimabant quamcumque loquelam uerti alterum in sermonem non fieri posse proditione siue iactura nulla, maxime si linguae antiquae uertendae sint sicut nostra Latina. In medio aliae opiniones fuerunt, sed omnes consentiebant alia ex lingua in aliam traducere ualde necessarium esse, praecipue modernis in temporibus, ubi magis in dies homines Latine nescientes augescunt. Qua de causa nonnulli quoque dixerunt interpretem siue translatorem originalis carminis pedestrem humilemque seruum esse debere, ne poema alienum offuscaret propria luce.
Etiam iucundissima fuerunt, ut semper, itinera ad eundum redeundumque, maxime ad redeundum Gades, propterea quod in autocineto Ludouici Charlo uehebamur mea Viola, Eduardus Pinarius (gaudeo plurimum et gratulor tibi, sodalis, publica de probatione feliciter facta!) et noster Magister, qui semper certiores nos facit de nouis academicis. Quot sapidas fabulas nobis narrauit!
Conuentus tandem habitus est quodam in Baetico uico, notissimo quoque sicut Vrso olei causa, "Baeza" uulgo nuncupato, qui una cum uicino "Vbeda" Patrimonium Humanitatis ab VNESCO declaratus est. Ibi inter alia uisimus magnifica aedificia aeui Renascentis, ut in platea Sanctae Mariae, aduersum aedificium Vniuersitatis Internationalis Baeticae, templum Cathedrale:
sed mihi magnopere cordi fuit uisere antiquam scholam poetae Baetici Antonii Machado, ubi quidam magister Lycaei nobis recitauit duo poemata (primum autem interruptum barbaro tintinnabulo telephoni gestabilis!).
Tremores algidos sensi peragrare cutem meam (Vae insulsae Alexandrae, semper tam stulte sensibili!), dum attente audiebam illos melancholicos Hispanicos uersus sessa forte fortuna eadem in sede (tertia in serie sinistrorsum) quam philosophus Iosephus Ludouicus López-Aranguren horas mortuas degebat (hoc nobis dixit ille magister) cogitans de poeta Baetico eiusque poese et de uita.
En uobis, lectores lectricesque beneuolentes, carmen unum ex duobus quae animum meum multorumque commouerunt. Vtinam quoque nostros uersus Latinos classicos atque etiam mediaeuales uel recentiores simili delectatione recitatos nobis saepius sic afficerent!
sed mihi magnopere cordi fuit uisere antiquam scholam poetae Baetici Antonii Machado, ubi quidam magister Lycaei nobis recitauit duo poemata (primum autem interruptum barbaro tintinnabulo telephoni gestabilis!).
[Quidam magister Lycaei nobis recitauit duo poemata Antonii Machado.
Schola auditorum ita plena erat, ut nonnullis sedes defuerint]
Schola auditorum ita plena erat, ut nonnullis sedes defuerint]
Tremores algidos sensi peragrare cutem meam (Vae insulsae Alexandrae, semper tam stulte sensibili!), dum attente audiebam illos melancholicos Hispanicos uersus sessa forte fortuna eadem in sede (tertia in serie sinistrorsum) quam philosophus Iosephus Ludouicus López-Aranguren horas mortuas degebat (hoc nobis dixit ille magister) cogitans de poeta Baetico eiusque poese et de uita.
En uobis, lectores lectricesque beneuolentes, carmen unum ex duobus quae animum meum multorumque commouerunt. Vtinam quoque nostros uersus Latinos classicos atque etiam mediaeuales uel recentiores simili delectatione recitatos nobis saepius sic afficerent!
Carmen "De quadam pueritiae reminiscentia",
Antonio Machado auctore, in linguam Latinam
sine sale numeroque, sed humili amore a me translatum:
Antonio Machado auctore, in linguam Latinam
sine sale numeroque, sed humili amore a me translatum:
Vesper fuscus gelidusque
diei brumalis. Discipuli
student. Monotonia
pluuiae ultra crystallos.
Schola est. Quadam in tabula
repraesentantur Caim
fugitiuus, mortuusque Abel,
rubram prope maculam.
Sonora uoce cauaque
tonat magister, quidam senex
male uestitus et macer et siccus
in manu tenens librum.
Consensu cirrata a caterva
concinitur praelectio:
"milies centum, centum mille
milies mille, millio".
Vesper fuscus gelidusque
diei brumalis. Discipuli
student. Monotonia
pluuialis in crystallis.
[Imago antiqua scholae Antonii Machado quodam in Lycaeo anno 1913º (Baeza)]diei brumalis. Discipuli
student. Monotonia
pluuiae ultra crystallos.
Schola est. Quadam in tabula
repraesentantur Caim
fugitiuus, mortuusque Abel,
rubram prope maculam.
Sonora uoce cauaque
tonat magister, quidam senex
male uestitus et macer et siccus
in manu tenens librum.
Consensu cirrata a caterva
concinitur praelectio:
"milies centum, centum mille
milies mille, millio".
Vesper fuscus gelidusque
diei brumalis. Discipuli
student. Monotonia
pluuialis in crystallis.
***
Superiore Saturni die uesperi per telephonum collocuta sum cum matertera mariti mei quae magistra linguae Francogallicae est quodam in Lycaeo Gaditano. Cuius filia eodem in Lycaeo discipula est incumbens in studium disciplinarum mixtarum, id est, humanisticarum technicarumque. Hoc anno linguam latinam discere decreuit et laetissima est, quippe quae Latinam linguam celeriter didicerit.
-Quis est magister? -curiosa interrogaui.
-Quidam uir capillis rufis... et comissimus, qui in scholis Latine loquitur.
-Iarcius! - exclamaui.
-Certe. Optima est haec noua uia ad linguam Latinam discendam pariter ac modernae linguae!
-Et optimus quoque magister.
-Quidam uir capillis rufis... et comissimus, qui in scholis Latine loquitur.
-Iarcius! - exclamaui.
-Certe. Optima est haec noua uia ad linguam Latinam discendam pariter ac modernae linguae!
-Et optimus quoque magister.
Post hanc collocutionem telephonicam, illa antiqua imago photographica scholae Antonii Machado meam in mentem uenit, lucis autem plena.
Res quas intellegere nequeo tres: Primum, cur dixit Franciscus ille Cascales, in pagina cuius inscriptio cursualis supra est prolata, Virgilium scripturum fuisse "numquam credita fuit" cum illa verba nec solita nec numerosa viderentur? (Littera "u" in vocabulo quod est "fuit" nonnumquam producitur apud Plautum, sed etsi illa syllaba longa habetur, sententia quae est "numquam credita fuit a Teucris" numero hexametrico adstricta nullo pacto esse videtur.)
ResponderEliminarDeinde, cur homines putant nos debere carmina antiqua in sermones hodiernos vertere, cum illi qui Latine legere non possint plerumque flocci non faciant talibus de versibus nisi coacti sint in scholis eos legere? Quis Horatium legit, qui Horatii linguae est prorsus inscius? Sane nemo Catullum, ut exemplum afferam, Anglice legit (nisi a professore quodam cogitur). Multi tamen Catullum Latine legunt, et fortasse plures nunc temporis quam quibusdam saeculis praeteritis... nam cogites, quaeso, ingenti de numero hominum qui hodie vivunt, atque exigua de summa quae nono saeculo totam per Europam vixerunt, e quibus fortasse centesima pars satis docta erat ut verba quovis sermone scripta legere potuerit... suspicor plures hodie Catullum Latine legere quam nono saeculo, et sine dubio plures Latine eum legunt quam Anglice vel Hispanice. Quis potest dubitare quin plures Statium Lucanumve Latine legant quam linguis hodiernis? (Quis enim umquam Statii Silvas aliter quam Latine legit?) Maioris momenti et magis usui videtur (mihi saltem) philologos cogitare de rationibus Latine docendi res Latinas quam de versionibus faciendis.
Postremo numquam intelligam cur homines non possint efficere ut telephona sua gestabilia inter conventus scholasque taceant. Non est res difficilis, nam modo necesse est digitos bis terve movere ut globuli certi constituto ordine premantur. Nihil hac in re debet inusitatum vel insolitum videri.
Nescio quid dicam, num dulcissima an salsissima commentaria sint. Quippe dua uerba mihi apta uidentur.
ResponderEliminarGratias tibi, Alexandra, nunquam insulsa nec stulte sensibilis. Translatio tua poematis Hispanice ab A. Machado conscripti mihi perplacuit. De temporibus praeterito, praesente et futuro in uno et eodem photographemate captis, quid dicere possim?
Unam rem tantum non dixisti: quam frigidum uentum artificialem in Ludouici autocineto!
Plura non dixi, mi sodalis Pinari, alia ne insulsis meis uerbis taedium afferam, alia autem obliuionis causa (uae miserae Alexandrae, memoria fluxissima praeditae!) sicut illo de frigore desideratissimo. Spero fore ut Ludouicus noster autocinetum ad officinam mechanicam tulerit, ut instrumentum aeri temperando reficeretur, quod refici quamuis pretiosissimum, maximi momenti est si itinera facere uelit nostris calidis terris Baeticis!
ResponderEliminarIllas ad tres res a te haud intellectas (quod mihi in dubio est, quippe qui nequaquam insipidus sis, mi Nemo sapiens), nunc breuiter respondere conabor temporis expers:
Primum, de telephonis gestabilibus : machinae utilissimae nonnumquam sunt, sed saepius molestissimae ab inurbanissimis gestatae.
Deinde, de causa carminum antiquorum uertendorum in sermones modernos: quare hoc accidat, quamquam tu scis melius quam ego, hoc tamen fit in Hispania inter alias causas quod plerique philologi classici linguam Latinam mortuam existimant eamque docent discipulos methodis deductiuis, ut sic dicam, quae unicam per uiam grammaticae ducunt optatam in metam translationis textuum Latinorum. Hunc salem iocosum, exempli gratia, nostris de academicae selectionis probationibus ad Studiorum Vniuersitatem petendam, gusta, sis.
Postremo, quod ad uersum Vergilianum de Cassandra «non umquam credita Teucris» atque obseruationem illius Cascalii attinet, de Calliope non agit, sed de Minerua seu de causis linguae Latinae. Sed de hoc alias fusius agere mihi placeret, si forte quoque tibi, mi helluo caffeae.