7.20.2009

Census Latinus anni MMIX

Eduardus M. Engelsing, moderator Academiae Latinitati Fouendae (ALF) et instructor Classicorum Studiorum in Vniversitate studiorum Vasintoniae Occidentalis (WWU) et obnoxius (ut obiter dicam) Scriptorio Academico Latino (SAL), nos certiores facit (meo quoque Xauiero gratias ago qui ad me nuntium e Grege Latine Loquentium misit), hoc de primo censu Latino uniuersali cuius libenter praeconium facio:

EXSPECTATVS ad primum Censum omnium hominum quavis e gente oriundorum accessisti. Census ab Universitatis studiorum Vasintoniae Occidentalis (WWU) professoribus institutus est, auspiciis Academiae Latinitati Fovendae (ALF) sodalium, duobus praesertim propositis:
* Ut homines, qui nostra aetate sermone Latino utuntur, adnumerentur;
* Quo melius Latini sermonis usus atque condiciones, quae nostra aetate sunt, intelligantur.
Huius census indiciis decursu annorum descriptis, rite ordinatis, inter se comparatis demonstrari poterit utrum sermonis usus increbrescat necne, quibus in orbis terrarum regionibus sermo Latinus maxime usurpetur, qui libri ad eius studium saepius adhibeantur et alia.

Census Latinus alternis annis ab eisdem professoribus instituetur, et indicia in eo collecta in publicum edentur. Ab illis, qui respondere velint, nihil poscetur, quod ad vitam privatam pertineat. Talia enim nullo iure in Rete Universali exhibentur.

PERGRATVM facies, si Censui Latino anni MMIX interfueris. Quod V minuta ad summum requiret.





Bookmark and Share

4 comentarios:

  1. Meum iam misi nomen! Vale, Sandra.

    ResponderEliminar
  2. Meum quoque misi; quamquam vix dixerim me posse Latine vel legere vel loqui vel scribere. Valeas Sandra disertissima doctissimaque! Et mox nobis iterum de Humanistis quaeso scribas!

    ResponderEliminar
  3. Nomen tuum, mi iuuenis Consalue, dedisse non tantum illi censui Latino Vniuersali, sed maxime Philologiae Classicae Hispanicae, gaudeo. Quanta spes fortunaque Latinitati modernae!

    Nemo si uix dicat posse Latine uel legere uel loqui uel scribere, omnes ergo dicant ualere ad Latine uel legendum uel loquendum uel scribendum.

    Cras mane mea ex insula exeo ad regiones septentrionales. Mihi reuera necesse est acquiescere aliquantulum. Valeatis semper multum! In proximum!

    ResponderEliminar
  4. Vale quoque et tu et cura quam diligentissime celsitudinem tuam et quiesce lentule procul negotiis. Quacumque ibis, lumen Latinitatis pulcherrimum ac solatium amoenissimum, tua rura lucebunt! Bene saluti tuae uertat. In proximum!

    ResponderEliminar