Retia socialia Interreteque

"Quod non sit in interreti non esse in mundo" dicitur!

Quamquam mihi magnopere non placent, confiteor, retia socialia quae per Interrete texta sunt, in quendam tamen huiuscemodi situm ingressa sum tantum una magni ponderis causa: filia mea.

Pueris puellisque minus quam quattuordecim annos natis haec in retia socialia ingredi non licet, sed falluntur qui hoc credant. Mea filia tredecim annos nata, una cum aliis plurimis pueris, ut notum est (quod est grauius), suam paginam habet in uno horum situum interretialium c.n. FACEBOOK uel TUENTI uel TWITTER uel MYSPACE et ita porro.

"Si hostis fortis, ei consociare oportet", ut dictum est Hispanico prouerbio. Qua de causa retibus socialibus Interretis consociaui, ut uiderem quomodo suo munere fungerentur.

Cur filiae non uetauerim retibus socialibus uti, fortasse requiratis. Quare filiae uetitura sum id quod intra paucorum mensium spatium licitum erit? Praeterea nonnulla retia intrare permittunt pueris tredecim annos natis. Atque etiam quod uetamur, saepe maxime cupitur. Filiae enim permisi nonnulli reti sociali se adiungere conditionibus his duabus: nomen fingere et patri uel mihi intrare sinere tamquam amici, nam hoc modo quid exaretur et qui scribant et quae photographemata apposita sint, inspicere possumus. Quae tamen omnia sunt (adhuc) candida ac puerilia.

Nonnumquam enim fieri potuit nouisse iuuenes optimos his in retibus qui postea in bono amico mutatus erit, sicut hac aestate accidit cum illa puella Malacitana (duodecim annos nata) quae ad Gades aduenit una cum parentibus ad nos cognoscendos. Sed hoc commune non esse credo. Pueris enim haec interrretialia, sine mediocritate aurea illa quae dicitur atque sine uigilantia parentum usa, nociuiora quam fructuosa commodaque esse existimo ideoque mater uigilax euasi.

Quod ad me attinet, aliquantulum insipida insulsaque mihi uidentur retia socialia, sine dubio utpote quae ego uel insulsissima uel insipidissima sim. Nihilominus, cum "in mundo esse" necesse sit atque aliquod rete sociale nonnumquam intrare debuissem ad puellam uigilandam, his in locis ego ipsa quaero quod circa me non inuenio, id est, noua de lingua Latina Graecaque atque homines qui Latine exarare diligant. Et quamuis pauca noua et fere neminem Latine scribentem uidissem (saltem haud plura quam extra retia huiuscemodi socialia, uel potius minora), mihi tamen confitendum est unam aut alterum hominem inuenisse qui oculos mentemque meam ad se conuerterit plurimum.

Quibus de omnibus causis nonnulla in retia socialia ingressa pergo, sed motus uel rhytmus lentior illius quod blogum appellant atque etiam priuata commercia uel consuetudines litterarum experiri mihi magis placet, fortasse... quia minus temporis iam mihi "in mundo" supersit.

En tandem uobis quidam sal iocosus* de retibus socialibus qui interrete condit:



_____
*Facetia hac ex salsissima pagina usurpata

Comentarios

  1. Salve Optima Sandra!

    Ego quoque hodie socialibus retibus "Garrente" adpellatis me participavi,in quibus nonnullos latine colentes inveni. Attamen modum utendi adhuc nesciens me rogam quomodo eo efficaciter uti possit, ut lingua latina me exerceam. Forsitan ibi facilius quam in cyberdiario breviter de nugis scribere potero.

    Ut vaeas!

    Irisatus

    ResponderEliminar
  2. Saluus sis, optime Irisate!

    Bene exspectatus uenis meum in scriptorium!

    In rete sociale c.n. "Twitter" non ingressa sum umquam, quippe quae aliis in duobus retibus implicata sim, quae mihi sufficiant. Tantas horas Latine "garrire" nec uacat nec licet mihi, undis negotiorum curarumque familiarium inuolutae. Sed si tibi uacat et linguam Latinam aliquantulum exercere et salsas nugas uel serias cogitationes exarare illo in Libro facierum inuenies nonnullos Latinitatem uiuam colentes.

    Ceterum, de "Grege Iaponico Latinitatem Colente" scripsisti tua in annotatiuncula commentarii qui De litteris imaginariis Kircheri appellatur. Possisne plura enarrare eo de grege? Ah, quam curiosa sum de rebus attinentibus ad Latinitatem uiuam!

    Valeas semper bene!

    P.Scr.: Apparuitne illa notissima pulcherrimaque actrix Norico una cum filio sana incolumisque? Ita spero.

    ResponderEliminar
  3. Quomodo "Twitter" illud mihi usui esse posset, numquam inveni, nec volo catenis electronicis esse cum amicis tam arte devinctus ut semper sciam ubi illi sint, quid faciant, quando locum secretum petant. Eadem tamen videntur fieri sine Twitter: nam cum hodie opsonarem, cuiusdam iuvenis amasiam audivi iratam eum rogare cui nunc epistolium breve telephonis ope mitteret. Aerumnae non videbantur oriri ex eo, quod puer telephonice scribebat, sed propterea quod puella non potuit pati eum scribere nisi statim sciret quid et ad quem scriberet. Multi igitur sunt, ut illi iuvenes qui iocosis in imaginibus supra depicti conspiciuntur, qui Twitter seu telephonis seu aliis rationibus vitae communicandae male abutantur ut alios regant, ut in alios potestatem cuiusdam generis exerceant, ut eosdem tamquam canes teneant quasi copulis electronicis. Sed his in rebus catenas copulaque ipsa non habeo culpanda, sed potius homines illo morbo alios regendi afflictos, quales iam diu ante retia ut aiunt socialia inventa exstiterant. Quibus fortasse facilius morbus indulgetur itaque adeo latius iam coepit per gentes serpere, ut tales iuvenes quolibet in macello vel in theatro vel inter scholas rixantes audiantur; nihilominus puto aliud genus illud, quippe quod mediocritatem auream noverit, debere fructum ex his paginis interretialibus sine periculo capere posse.

    ResponderEliminar
  4. Sandra optima

    >Possisne plura enarrare eo de grege

    Grex japonicus illius Gregis Latine Loquentium paulum similis est, quia commercio epistularum omnia faciuntur,
    At lingua qua ibi utamur tantum japonica est. Hoc anno circa 500 sodales numerantur, Qui divisi sunt in aliquos gregiculos, quorum unus sodalibus grammaticae initia modo traditionali discentibus compositus. alter sodalibus opera antiquitatis, scilicet, Ovidi ac Livii ac Ciceronis ac Caesaris atque Vulgatam una legentibus inque japonicam covertentibus, tertius sodalibus ad exercitia illius libri Orberg incumbentibus. Sed multi quoque sunt qui epistulas aliorum tantum legunt, Adhuc tantummmodo est unus qui latine de vita sua quotidiana scribit,Sed exercitiis Orberg finitis, forsitan plures latine scribere incipent.
    http://www.kitashirakawa.jp/taro/ml.html

    Ad actricem defectam pertinens, Norico ipsa ob usum medicamenti illiciti, postquam per 6 dies fugiebat, a biocolytis adprehensa est! Omnes in Asia Orientali valde mirati sunt! At filius suus ab amica sua sanus tutus est.
    http://search.japantimes.co.jp/cgi-bin/nn20090809a1.html

    Ut valeas!

    ResponderEliminar
  5. Saluete, Nemo atque Irisate et ceteri meas insulsas nugas legentes! Vt uidere potestis, nonnulla meo in scriptorio mutata sunt. Certe aliqua noua de lingua Latina acciderunt ultimas per septimanas quae uobis enarrare conabor, alia meliora quam alia peiora, sed ita uita est inter extrema uersans.
    De Grege Iaponico (quem paulum similem illius Gregis Latine loquentium esse gaudeo) alio die, optime Irisate, plura exarare mihi placeret. De autem illa actrice Norica... quantum nobis dolendum est quomodo se habeat nostris in temporibus iuuentus. Qua de causa non miror illas normas uiuendi et agendi quas discipuli obseruare tenentur si in Academiam c.n. "Viuarium Nouum" ingredi cupiunt. Non legi umquam aliquid simile.

    De catenis copulisque inter homines siue in rebus electronicis siue in Rete siue in uita cotidiana, mi Nemo sapiens, quid addam? Pessimos mores non tantum iuuentutis probe optimeque expressisti, ut semper.

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria