Haicua hiberna

Hos per dies nihil maximi momenti accidit ad scribendum praeter aliqua noua de linguis classicis, de quibus autem nunc exarare non mihi placet. Alias fortasse.

Hodie, lectores lectricesque beneuolentes erga Alexandram, selectionem haicuum affero. Fruimini enim uegetis carminibus Latinis recentioribus exeuntis XX et XXI ineuntis saeculorum, quae dicare aueo binis feminis, alteri cordatissimae, alteri candidissimae, librorum helluonibus ambabus, quibuscum una aut altera commercium epistularum Latinarum habeo. Quare illis? Quia semper earum uerba imaginibus musicaque comitata animum meum magnopere refocilant. Quia altera me dominam translucidam uocat, altera mihi recte inquit saepe uideri memet ipsam damnare ad metalla.

En aliqua haicua tankaque hiberna uobis omnibus et maxime Angelo Baetico meaeque Auiculae Columbianae dicata:

Aves non novi:
volucres verbo tenus
hoc sunt in haicu. ............................... [Theodericus Sacrè, Alaudae ephem., 2005º]

Advesparescit.
Ingruunt (viden?) umbrae
Nox est... et... et.... me. ....................... [Theodericus Sacrè, ibidem]

media nocte
hortus nivalis somno
exterrebitur. ...................................... [Clemens Wojaczek, Libellus ferialis, 2000º]

sole et sale
siccatus vivis - abit
durius fimum. ................................... [Clemens Wojaczek, Ibidem]



Placide ningit,
arma uirique tacent.
Exspectat mundus
. ............................. [Laurentius Grailet, Harundine, s.a.]


Ningebat mane.
Calida nox fuerat
Vndis per floccos. .............................. [Xauierus Fran Sin, Hieme 2009ª]


Silent in lecto.
Hiems... pluit. Auscultat
amplexus tepens. ................................. [Xauierus Fran Sin, Hieme 2009ª]

In perpetuum
Focus ignem lignorum
Eiusdem siluae. ................................... [Xauierus Fran Sin, Hieme 2010ª]


Abiit carrus.
Permanet ebriata
feno semita. ........................................ [Genovefa Immè, Haicua cottidiana, 1998]

Iter, quo rubet
foliorum rubigo,
fugit autumnus
. ................................. [Genovefa Immè, ibidem]

tandem uenisti
libellulamque solui

captiuam mihi

quinos inter digitos
hoc autumno uesperi. ....................... [Akiko Yosano/Alexandra Ramos, Haicua hiberna, 2010]

Nauis in sinum

post hibernam procellam
penetrat tuta. ..................................... [Alexandra Ramos, Haicua hiberna, 2010]

Nemini nota
via quae seligenda:
Vitae compita ......................................
[Alexandra Ramos, Haicua hiberna 2010]



Salsis in lymphis
Turbulenti speculi
Aeternus liquor. ................................. [Alexandra Ramos, Haicua hiberna, 2010]


Tranquilla uolant:
circa nos nidificant
Alcedonia. ........................................
[Alexandra Ramos, Haicua hiberna, 2010]

Tota fluente

sonant pueris
et ovant nive rura. ........................... [Issa/Maximus Scorsone, Haicua, s.a.]

Caelum rubescit
per somnia sentio
auram labrorum. ............................... [Gerd Allesch, In modum haiku, Alaudae ephem., op. cit. 2005]

Nives quas cepi
manibus fiunt tepens
ros lacrimarum.
.................................. [
Gerd Allesch, Ibidem]

Florida via
pede candido tactae
susurrant herbae. ............................... [Gerd Allesch, Ibidem]


Rivulus riget
gelu, domi crepitat
in foco lignum. .................................... [Stephanus Weise, Vox Latina 45, 2009]


Fumus ascendit
in caelos ex niveis
domibus vici. ....................................... [Stephanus Weise, ibidem]

Suspirat rursum
«nives, venite, nives»
pectus hibernum.
................................ [Thomas Deneire, Harundine, s.a.]

Comentarios

  1. Pulchra haicua omnia! Maxime autem diligo illa aestiva carmina ab Ioanne Salvat-Papasseit scripta - qua hic quippe absunt. Eane legisti?

    ResponderEliminar
  2. Sane pulcha haicua ista sunt et ea valde diligi legendo. Vale!

    ResponderEliminar
  3. Gaudeo quod uobis, Alhana atque Aluere, placuerunt haicua haec omnia! :-)

    De Ioanne Salvat-Papasseit, num Latine scripsit illa aestiua carmina? Praeter Tankam poetriae Akiko a me ex lingua Hispanica translatum (uocabulum "Tanka" generis neutri esse Iaponice puto pariter atque uerbum "Haicu", quamuis Latine et Hispanice et Catalanice femininum uiderim; nihilominus a perito sciscitationem quaesiui) atque Haicu scriptoris Iaponici Issa a Maximo Scorsone uersum nescio ex qua lingua,-, omnia Haicua quae hic exstant, propria et noua sunt. Tu quoque, cara Alhana, aliquod Latinum Haicu proprium composuisti, nonne? An tu, Aluare?

    ResponderEliminar
  4. Recte dicis, optima Sandra, illa a Salvat-Papasseit Catalanice scripta sunt, non Latine: L'irradiador del port i les gavines (Portus pharus et gaviae).

    Vero, haicu propium Latinum scripsi de imbre autumnale atque Hispanica aliquae.

    Postremo, plura Latinis de haicubus: Stephanus Coombs

    ResponderEliminar
  5. Gratias, optima Alhana, pro nexibus. Plura haicua Latina me lecturam esse tua spero!

    Ceterum, amicus Xauierus opinionem a Vida Pust Skrgulja, auctrice Haicuum ac participe consociationis c.n. "Wolrd Haiku Association", quaesiuit atque haec dixit:

    "De waka or tanka Latine declinata nullam regulam inveni, sed opinione mea subiectiva haiku regulas -u- vel quartae declinationis (sed irregulariter – singulare ut neutrum, plurale ut masculinum vel neutrum), quia formā quomodo “masculina” scribi solet, dum tanka vel waka regulas primae vel -a- declinationis sequi posset, formae plerumque “feminilis” eius causa (nam tanka forma emotionibus abundans, aliter quam haiku – forma emotiones plerumque evitans esse videtur). Ergo, modum declinationis sequentem praefero (etsi et meliorem – si appareret – fulcire vellem): haicu, -us (sing.) / haicus uel haicua, haicuum (pl.) // waka/tanka,-ae."

    Gratias quoque maximas agere aueo nostro Irisato pro commentario De haicu ac tanca" atque pro optimo indice librorum de poeta Yosa Busson.

    Tandem Angelo Baetico meo grates maximas persoluo, quippe quae mihi scripserit pulcherrimum "primum et ultimum haicu, sed considera -illa inquit- non genus dicendi sed affectum:

    Ad Alexandram
    quod aurum probatum est
    cum amicis suis
    ".

    En rursus tibi:

    Tranquilla aduolant:
    circa nos nidificant
    Alcedonia
    .


    Oscula plurima omnibus!

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria