De diebus natalibus funerisque
Hac septimana mea in mente erat aliquid edere de diebus natalibus atque etiam aliquid de lingua Latina, quoniam heri annus quartus actus est ex quo hoc scriptorium Latinum in lucem interretialem editum est atque etiam annus quartus et quadragesimus ex quo eius auctrix in quadam prouincia Africana nata est.
Etiam heri annus secundus actus est ex quo in memoriam mihi ueniens illud Plinianum 'Semper aliquid noui Africa adferre' aliquid noui adferre decreui sereno animo uultuque hilaro aduersis fluctibus et uentis occurrentibus!
Hodie enim rursus legere uolui quid scripserim illo die 18 pulchro optimoque anni 2008 atque hanc annotatiunculam (quanta menda!) repperi oblita:
Iam legere coepi, beneuole lector, libros "Lingua Latina per se illustrata" inscriptos. Valde mihi placent. Spero fore ut Studiorum Vniuersitatis alumnos linguam latinam docere possim futuro die hac naturae ratione usa.Etenim, quamquam professorem Iohannem Orbergium coram noueram (quem mirum uirum!) anno 2005, cum Gades aduenit ad methodum LLPSI nobis inducendam Antonio Aemilioque comitatus, libris tamen eius uti mihi non licuit usque ad annum 2008 (quam sinistras fortunae uicissitudines!). Nihilominus hodie uiua uoce dicere possum atque magno cum gaudio me comitatam his libris (atque etiam "codicillo excerptorio" confecto in scholis quas nonnullis annis ante ille "alter Cicero" nomine Eduardus M. Engelsing nobis ministrauit) per duos annos linguam Latinam melius didicisse quam per bina decennia superiora illis auxiliis orbam.
Etiam hodie uiua uoce dicere uolo hoc, propter hos libros aliquas graues disputationes atque etiam nonnullam contumeliam cum uno aut altero sodale me passam esse. Sed rumores collegarum seueriorum omnes unius aestimo assis!
Hac septimana, etiamsi Gadibus dies festi erant propter Carneleuarium, Martis die sodales gregis Philologiae Latinae nos conuenimus ad disciplinas inter nos dispertiendas quas proximum per annum academicum singuli trademus. Timebam enim ut experimentum Orbergianum quod alumnis Humanitatum ministro, pergere possem, sed non tantum pergam, sed etiam nonnulllas scholas ad usum linguae Latinae per se illustratae attinentes ministrabo in primo cursu noui Gradus Philologiae.
Quam plenam fortuitorum (uel fortasse synchronicitatum!) uitam esse caro domino Ludouico hodie multo mane scripsi, quippe quae heri, meo in die natali, certior facta fuerim de die natali amicae Baeticae, feminae illius solae quacum haud raro commercio epistularum Latinarum habeo. Illi enim displicent anniuersarii quoniam uidentur felices et simul tristes ideoque de eis silet. Heri tamen mihi fassa est: "Natae sumus in eodem die!"
Certe hodie illa egoque feminae seniores sumus quam heri, sed etiam dominae cordatiores sapientioresque ad pericula uitae subeunda animo aequo.
Laetitiae et tristitiae, uita et mors, anniuersarii natales funerisque dies. Heri propinabam laeta mei diei natalis causa et hodie tristissimum nuntium accipio de morte uiri tanti qui opera mira nobis reliquit quibus usum linguae Latinae amamus.
Etenim nudius tertius a uita discessit magister Iohannes Orbergius. Nihilominus unum uerum est idque admodum certum: eius libri semper uiuent et uigebunt et florebunt, sed quod maximi ponderis est, uernos flores edent in perpetuum!
En magistro humanissimo Orbergio, ubicumque Olympi est, haec pulchra rosa quae, mulsa auris et firmata sole et educata imbribus eius ingenii, meis in saeptis hortis nata est die 17 mensis Februarii:
Tibi opto, optima Sandra, laetitiam et bona auspicia in hoc quadragesimo et tertio anno quem incepisti cum triste nuntio. Sapienti autem nihil est timendum, praesertim ubi bene scit assis aestimare quod numerari propter exiguitatem non potest.
ResponderEliminarValeas.
Etsi sero advenit nuntius, volo tibi faustum et fortunatum exoptare diem natalem atque annum praeteritis etiam feliciorem.
ResponderEliminarDe Hans Orbergio de vita discesso tamen doleo, quamquam gaudeo eum potuisse tot et tanta ad studia Latina adferre ut eius nomen vivere pergat et eius opera apud homines doctos magni diu sint habitura.
Gratias. Magni enim omnia uerba aestimo uestra.
ResponderEliminarAck... mendose ac perperam "sint habitura" pro "sint habenda" scripsi. Veniam peto.
ResponderEliminarMagni quoque parua menda aestimo tua, mi Nemo, quippe quod calamitatum habere socium tantum et talem huic miserae discipulae solacio sit.
ResponderEliminar