De Dureri manu Riciique Catapotio


Bilibaldo [=Willibald Pirckheimer] suo Erasmus s.p.

[...] Saluta Durerum, artis Apelleae principem, et Paulum Ritium, cuius Catapotio sum usus hodie feliciter. Non sumo, nisi quantum est dimidium, nisi aut minus etiam, et tamen soluit aluum circa molestiam. Exspectamus «Erasmum», illa felicissima Dureri manu pictum, simulque literas tuas. Bene uale.

Datum Basilea, 28 Augusti, an. 1525.

***

Postquam aliquas imagines ab Alberto Durero delineatas inspexi in rete omnium gentium mihi in mentem uenit superior epistula Erasmiana quam alias euolui, cum symbolam scribebam de Paulo Ricio Israelita, uiro doctissimo, ad Christianam fidem conuerso et Maximiliani Caesaris physico, qui dedit operam tum aliis disciplinis humanioribus, tum imprimis ei quae de naturae disserit obscuritate eamque inuestigat.

"Erasmum" enim felicissima artis Apelleae principis manu pictum epistulamque humanissimam quae huius imaginis mentionem facit, partiri uolui cum omnibus quibuscum uerba Latina nonnumquam mutaui, propterea quod si uno abhinc anno plus minusue laeta scripsi de illa symbola conclusa, hodie hoc commentariolum feliciter exaro pariter atque Erasmus illam epistulam Durerianae manus et Catapotii Riciani causa: symbola tandem in lucem edita est in quodam commentario periodico, qui in sterquilinium, "quo Tartarea colluuies atque omnium malorum sentina confluit", eam non proiecit et quod melius est, intra sex mensium spatium ab omnibus per Interrete euolui poterit "exceptione nulla"! Vtinam omnes commentarii periodici actaque Vniuersitaria sic se haberent!


Comentarios

  1. Tibi ex corde gratulor de symbola accepta atque in luminis oras edita! Gratum est nuntium tam laetum audire!

    ResponderEliminar
  2. Gaudeo, mi Nemo, te saluum ac incolumem esse, timebam enim et quidem uehementer, ne tibi quicquam humanitus accidisset!!
    Tibi ex corde gratias ago de beneuolentibus uerbis, sed gratius est adnotatiunculam tuam iterum legere. Ceterum, nonnumquam symbolam Latine me scripturam esse totam spero, quamuis necesse sit mihi pessimae discipulae facultatem scribendi loquendique diutius exercere.

    ResponderEliminar
  3. Tibi, carae sodali, etiam gratulari nouam pulcherrimamque tuae paginae faciem uolo.

    ResponderEliminar
  4. Gratias tibi, care sodalis! Sed huius paginae 'pulchra facies me fey planszer milies', quoniam hic:

    Aspicies, lector, Prisciani uulnera mille
    grammaticamque nouam quam noui 'garrula sola'
    .

    In tua enim pagina pulchriore carminum macaronicorum exempla lecturam esse spero.

    ResponderEliminar
  5. Anónimo10:53:00

    Felicissimum diem natalem tibi, dilecta Sandra:

    http://www.youtube.com/watch#v=buq-p8vSCLQ&feature=related

    Ludovicus

    ResponderEliminar
  6. Felicissimus reuera dies fuit, domine, et maxime postquam gratulationem tuam musicalem legi audiuique. Sicut mea auicula Colombiana Olga inquit, ego quoque clamo: "Fascinante Glenn Gould"! Amica ea musicam Iohannis Sebastiani Bach mihi donauit quam tibi libenter praebeo. Etiam ex amica quadam Baetica cuius dies natalis idem est quam meus (quam arcana uitae fortuita!) munera Musarum accepi pulchra.
    Cura ut ualeas semper quam optime, mi Ludouice!

    ResponderEliminar
  7. Anónimo14:16:00

    Gratias, Sandra.

    "Er (Johan Sebastian) ist kein bach, sondern ein grosses meer..."

    Vale multum. Ludovicus

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria