Conuentus Emeritensis: Imagines
Optimos homines noui, feminas uirosque. Optima reuera omnia, praeter photographemata quae pleraque haud nitida a me, pessima imaginibus luce exprimendis artifice, capta sunt. Dum aliquantulum acquiesco et de omnibus quae ante et inter et post conuentum Emeritensem acciderunt, cogito, en uobis, beneuolentes lectores, imagines photographicae nonnullae (multae desunt, bene scio, -maxime Domus Baebiae Saguntinae, cuius laborem magni facio- ideoque ueniam peto). Spero fore ut hae paucae uobis cordi sint:
Ceterum, imaginem amicorum optimorum Hispanorum, Iosephi Rojas et Pauli Villaoslada et Roderici Portela, cum Aloisio Miraglia Latine colloquendo inter uestigia Romana Emeritae Augustae tamquam monumentum perpetuum seruare auebam superba, dum cum Ansgario Legionensi ambulabam, sed... imperitissima rerum photographicarum pessime eam cepi: nam pelliculae globulum perperam pressi. Quamobrem per duas secundas tantummodo producitur:
Si plures melioresque imagines inspicere auetis, premite quaeso hic.
Gaudeo quod tam bene Meritae Augustae uobis sit. Heri auebam ex uobis de hoc audire. Postea intellexi te Alexandram in oppidum iuxta Carteiam (c.n. Algeciras) ad sessionem tuam academicam administrandam adivisse. Ego hodie adibo. Proximo Mercurii die ego adesse Circulo non potero, sed aueo iam antea tecum de Congressu conloqui.
ResponderEliminarPerbellum !
ResponderEliminarMercurii die continenti, Eduarde, mihi quoque Circulo interesse non licebit, quoniam circa meridiem coetum academicum habeo atque etiam uesperi scholas cum maioribus in propinqua urbe Xerensi. Fortasse Iouis die circa duodecimam horam et dimidiam nos conuenire possimus. Litteras enim electronicas uobis mittam.
ResponderEliminarQuam pergratum est nomen tuum, Consalue, denuo legere meo in scriptorio. Etiam gaudeo quod Latine scribere pergis!