Nocturnum
Cogitare pergo ideoque nihil scribere possum. Aliqua enim non intelligo, quamobrem nihil ex calamo Latino exit. Dum igitur noctem animi tenebrasque non radii solis neque lucida tela diei discutiunt, sed naturae species ratioque, carmina pulchra eaque uegetissima euoluere atque audire malo.
Iosephi Tusiani carmen
NOCTVRNVM
Multiplicēs cūnās mouet undās ūnica lūna,
ultima dum umbra fugit lentō sub lūmine lūdēns.
Tāle fuit prīmum nocturnum tempus in orbe,
tāle mare et tālis nātūra sine hospite pūra.
ultima dum umbra fugit lentō sub lūmine lūdēns.
Tāle fuit prīmum nocturnum tempus in orbe,
tāle mare et tālis nātūra sine hospite pūra.
Valde pulchrum carmen mihi uidetur. Nocturnum tempus nunquam aeternum est. Bene uale.
ResponderEliminarNonnumquam tale calami impedimentum patior. Certe Camenae revenient ut obstructionis oblivisceris.
ResponderEliminarAtque, etsi pauca hic scripta'st, pulchre scripsisti.
Quattuor lumina lenta scriptorii huius umbram fugerunt: primum ex propinquo "Meridionali Campo" aduenit, alterum de septentrionali Britanniarum regno, tertium directum a corde paeninsulae Ibericae atque ultimum ex nitore cuiusdam gemmae splendoreque quae semper enitescit etiamsi nocturno tempore.
ResponderEliminarValete bene omnes.
Musica ad Sandram dilectissimam:
ResponderEliminarhttp://www.youtube.com/watch?v=tklXDZlxwjU
Valeas multum. Ludovicus
Grates persoluo tibi, mi Ludouice. Valeas quoque plurimum.
ResponderEliminar