De cereuisiis et de insulsis



Sint procul ā doctīs Zythī maledicta poētīs

Pōcula, nūtritur quodlibet unde scelus.

Nōn salis in tōtō gerit unquam corpore mīcam

Quī uehit hunc pōtum laudibus astra super.

***

Confiteor. Quamuis braxatorias domos non frequentem, cereuisia tamen mihi placet, maxime frigidissima tempore aestiuo festoque una cum amicis pota in tabernula potatoria cuiusdam sodalicii oppidani quod uocatur "La Salina" (ubi hac aestate coetum nonnullum cum cupidis linguae Latinae habituram esse spero).

Perlectis enim superioribus uersibus, quare aliqua ex parte insulsa sim, nunc liquidissime intelligo. At salsitudo quae mihi non inest, tanta talisque non fit, ut in conspectum omnium prodeam insulsa scelerosa!

Vitam, mecastor, sine cereuisia queo degere, sed eam humaniorem minime sine sale!

Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria