"Lyra Amphionis" (2025), Anna Elissa Radke auctrice

Hodie natalem diem celebro meum atque ex terra Germanica munusculum magnum et pulcherrimum accipio, scilicet  aliud volumen poeticum pertinens ad seriem librorum eorum quos inde ab anno 2022 de bello Ucrainico poetria humanissima Anna Elissa Radke componit propter oppugnationem Russicam. Est volumen sextum, quod sibi vult hoc bellum pro dolor! nondum in finem pervenisse. Unde nunc inscribitur Lyra Amphionis (Львів ФОП Bacилик [Lviv (Leópolis, Ucrania), 2025, 48 pp. ISBN: 978-617-8523-09-1), quia poetria queritur tantas in Ucrainam ruinas impendere ut utinam alter Amphion firma moenia lyrā suā prius extruxisset. Qua de causa ex imo corde exoptat ut alter Amphion adeat atque citharā Latinā altiora solidioraque moenia extollet.    
       Libri praefationes Anglice et Ucrainice a consocia Ludmilla (Lyudmyla) Shevchenko, Universitatis Ucrainicae profestrice, conscriptae sunt sub titulo "Ars licet imbellis, sed tamen arma reget" (A. E. Radke).


    Opusculum hoc novissimum continet dedicationem liberis Ludmillae, pueri scilicet Gregorio Balashov eiusque sorori Catharinae Shevchenko, ut memores sint, si legent quondam, vatis et eius obstinatae pugnae pro eorum patria Ucraina. Post "Prooemium libri sexti" unum et quadraginta carmina de argumentis diversis composita sunt, omnia autem ad hoc bellum nefarium relata; deinde "Horatius armatus" duodecim carminibus advenit; mox decem "Epistulas ad heroa quendam (Partem II)"; et postremo undecim carmina "Gregorio et Catharinae" dedicata. In summa Anna Elissa nobis donavit LXXV carmina suavissima "lyrā Amphionis" comitata. 

    Ecce vobis, lectrices et lectores fideles, ut gustetis, carmen aditiale:
 

          PROOEMIUM LIBRI SEXTI

       Deletam ante domum stabam, stabam ante ruinas
          irata et lacrimans: Cur, Domine, haec pateris?
       O utinam nobis Amphion alter adesset,
           qui prius exstruxit moenia firma lyra!
       Alter et Amphion aderit citharaque latina
           altius extollet moenia perpetua.


   Inter omnia carmina hos versos selegi ad partem c.t. "Horatius armatus" pertinentes, utpote qui Flaccum redolentes de libertate populorum in Europae limitibus habitantium aguntur, strophis Sapphicis concinnatis, quibus Anna Elissa doctissima patriam meam Gaditanam et illam Ludmillae Ucrainicae sapienter coniunxerit:


***

     Interpretationem Hispanice addidi meam quoque usa numeris Sapphicis [i.e. syllabae 11+11+11+ 5] in calce paginae c.t. Sal Musarum.

Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria