De pollice presso uel uerso utroque


Imago ab Alberto Montt delineata sumpta hinc 
[Verba mutata Latineque uersa sunt a me] 

       Placent mihi retia uel fora quae dicuntur socialia per Interrete abundantia, sed haud omnia uidelicet: Nam quamquam "homo esse naturā animal sociale" dicitur (uel potius "politicum" apud illum Philosophum, i.e πολιτικὸν ζῶον),  loca tamen ubi homines sese conueniunt, quasi Theatrum Mundi, neque aequalia neque idonea sunt ad sermones serendos. Exempli gratia, forum istum frequentatissimum "Facebook" nuncupatum mihi aliquando displicet utpote strepitosum quasi Circus Maximus atque animos oculosque saepius distrahens in res alienas; alterum autem praefero, illa scilicet quasi silua interretialis ubi auiculae diuersae minurritiones proferunt et suaues et breues. 

     Abhinc nonnullos dies, uerbi gratia, illo in canoro foro retiali quidam minurriens gratulatus est nostro Nemini etiam minurrienti, quippe qui probationem quandam superauisset, sententia usus hac: "Pollices erectos tibi ostendo!", quae sententia studium mihi mouit ideoque actutum quaesiui quomodo antiqui Romani  uerbis expresserint hoc signum nobis hominibus hodiernis notissimum ad approbationem significandam.

     Inter omnia etenim propter quae Facebook distinctius est quam cetera fora, manicula apparet illa pollice uerso sursum, quod sibi uult PLACET (figura autem maniculae pollice uerso deorsum significante uidelicet contrarium, i.e. DISPLICET, infeliciter non exstat). Quae consuetudo unde ueniat, in dubio esse uidetur uel potius in errore, nam in Antiquitate Graeco-Romana res sese aliter habebat, quod Erasmus ille Roterodamus recte et breuiter et sapienter suis in Adagiis expressit huiuscemodi:

PREMERE POLLICEM, CONVERTERE POLLICEM (746
Antiquitus in pollice fauoris erat studiique significatio. Qui faueret, pollicem premebat, qui minus faueret, pollicem conuertebat. Qui gestus in prouerbium abierunt, ut iam premere pollicem dicatur, qui quoquo pacto fauet, conuertere qui male uult. Plinius lib. XXVIII, cap. II (25): 
Pollices, cum faueamus, premere etiam prouerbio iubemur.  
Iuuenalis (3, 36-37): Conuerso pollice vulgi / Quemlibet occidunt populariter.  
Horatius utroque pollice dixit pro summo fauore (Hor. Epist. I, 18, 65-66): 
 Consentire suis studiis qui crediderit te Fautor,
utroque tuum laudabit pollice ludum
.  
 Porphyrion enarrat hunc ad modum: Vtroque pollice, id est utraque manu συνεκδοχικῶς, synecdoche a parte totum. An qui vehementius laudat, manus iungens iungit pollicem cum proximo. Acron hoc pacto: Vtroque | pollice συνεκδοχικῶς manu utraque, sublataque pariter ac saepius mota. Hic enim gestus valde laudantium est. Sane utrunque, sicut ex iis coniici licet, prouerbii origo fugit.
Nomisma dictum "de Cavillargues" (ca. saec. II-III) ubi editor ludorum pollicem pressum exhibet.
In Museo Archaeologico Nemausi  (uulgo Nîmes) [Imago sumpta hinc]
Gulielmus Baxterus uersus supra appositos Horatianos nota illustrauit hac:
Vtroque pollice, compresso significare volebant deosculandum esse eum qui bene luserat; contra conversis pollicibus ignave devictum necari jubebant. Eo enim modo necantur pulices: Et verso pollice vulgi, Quemlibet occidunt populariter (Juvenalis 3, 36). Frustra se hactenus torserunt eruditissimi. Quid apertius?
Si ergo Latine gratulari uel deosculare aueres eum qui hoc in Theatro Mundi partes suas bene egisset, caue  uertere pollicem siue deorsum siue sursum sic:

Pollex uersus siue deorsum siue sursum:
signum mortis utrumque apud antiquos Romanos

Immo potius preme quam citissime utrumque pollicem, nam pro gratulatione approbationeue contra uidereris tuo in animo ei exoptare hoc: "Volo uehementer ut omnia tibi infeste uertant!"

***
Post Scriptum:

Auro cedit honos, auro uaenalia iura, 
 Auro plebs fuluo pollice utroque fauet. 
Omnia diuitiis diuina humanaque pulchris 
Parent et quicquid sub Ioue mundus habet.

Ferdinandus Arcaeus Beneuentanus scripsit  
(Salmanticae 1533)

Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria