4.28.2012

Hispani ubique

     Heus! Hispani ubique uersantur atque apparent sicut nunc temporis certiores facti sumus per teleuisificam seriem et facetam et lepidam quae "Españoles en el mundo" inscribitur, cuius ultima pellicula a me nuper spectata de Hispanis Neapoli uersantibus acta est. 

Martha quattuor annos Neapoli uersans indicat montem Vesuuium

      Et hodie casu legens quendam commentarium in rete omnium gentium repertum de Plinio Maiore eiusque monstris fabulosis, denuo epistulam Plinii Minoris ad historicum Tacitum missam de incendio Vesuuii euoluere uolui atque ibi repperi (mirum lectu!) quendam amicum Plinii Maioris (antea a me non animaduersum), qui nuper ad eum ex Hispania uenerat. Quisnam sit hic homo nihil dicitur praeterquam uir fortis ac strenuus prae omnes se fert, nam postquam propter calamitatem imminentem acrius et instantius corripuit matrem atque adolescentem Plinium Caecilium, illius scilicet patientiam, huius securitatem, non moratus ultra proripuit se effusoque cursu periculo ablatus est incertus utrum amicus adhuc esset  uiuus an mortuus.

PLIN. epist. VI 20, 5


PLIN. epist. VI 20, 10

    Quibus lectis, me ipsam interogaui ex qua regione Hispaniae uenisset hic amicus Plinianus, oculatus nempe testis horribilis cladis Pompeianae qui citato cursu fugit seque ex periculo eripuit. Nescitur quidem, sed meam in mentem uenit, lectores lectricesque fideles, nomen Gaditanorum:

PLIN. epist. II 3


1 comentario:

  1. Alteram Hesperiam multi Hispani petiti, non minus petituri, etiam Gaditani.

    ResponderEliminar