18 de feb. de 2013

De altero scriptorio


    Omnes homines, familiares nempe ac necessarii, quibuscum multos modios salis simul edi, bene sciunt me scribere quam loqui, legere quam sermocinari, auscultare quam garrire malle idque agere soleo siue priuatim exarando in codicillis puris uacuisque siue legendo intra muros domesticos uel scholasticos siue uiua uoce mutuando uerba coram uix duobus tribusque hominibus. Etiam familiares mei ac necessarii pro comperto habent me linguam Latinam praeferre aliis uitae dulcedinibus. Quid enim agam? Ego equidem alia quae sum esse non possum. Nihilominus abhinc sex annos praelationem utramque ducere decreui in amplitudinem externam, quippe cum difficilius fuisset abhinc sex annos homines prope me inuenire quibuscum dilectionem linguae antiquorum Romanorum de facie atque de facto compartiri posset.

      Hominum ergo quorundam plerorumque mihi ignotorum gratia hodie linguam Latinam melius calleo quam abhinc sex annos ideoque gratias agere cuperem maximas omnibus atque singulis, qui nonnumquam in 'scriptorium' hoc insulsum in Rete omnium gentium structum intrauerunt aut quorum 'domos interretiales' ego ipsa saepius uisitaui, sed cum timeam ne nomina ullius nolens omissura sim ideoque incessura sim quasi paruā scintillā magnum incendium, nomina singulorum nunc tacebo in imo corde omnia seruans fidelis, maxime unum aut alterum. Quamobrem tantummmodo sodalis desiderati Ludouici Charlo, soli ex omnibus in hunc 'scriptorium' insulsum intrantibus qui uere longissime a me nunc abest, nomen memorare uellem necnon mihi sinite, lectrices candidae, lectores beneuolentes, amicae Baeticae, feminae scilicet illi angelicae quacum sola commercium epistularum Latinarum habebam, gratias agere singulariter necnon congratulari, utpote cuius dies hodiernus sit, sicut huius scriptorii, natalis.

      Hic nouus annus quid noui mihi afferet? Procul dubio sales Musarum suauiter conditos multo plures, quos existimo nunc esse tempus idoneum lingendi et gustandi altero in scriptorio priuato domesticoque. Nam ad cognitionem certam perueni, lectores carissimi, lectrices dilectissimae, uires meas ingrauescente aetate et suffocatione quadam non iam aptas esse ad hoc Scriptorium Academicum Latinum aeque administrandum. Bene conscia sum hoc munus secundum suam essentiam naturalem non solum legendo et scribendo exsequendum esse, sed etiam audiendo et loquendo. Attamen in mundo nostri temporis rapidis mutationibus subiecto et quaestionibus magni ponderis pro Latinitate perturbato ad nauigandum supra undas Retis Vniuersalis quidam uigor corporis et animae necessarius est, qui ultimis mensibus in me modo tali minuitur, ut imbecillitatem meam ad Scriptorium hoc Interretiale bene administrandum agnoscere debeam. Quapropter, lectrices carissimae, lectores dilectissimi, ex imo corde gratias ago uobis omnibus pro amore et cura, quo mecum onera Scriptorii huius portauistis per sex annos necnon ueniam peto pro quoque mendo peccato erroreque in quibus aliquando incidissem.


5 comentarios:

  1. Anónimo21:44:00

    Iocarisne? Hoc saltem spero, Sandra carissima, viresque tuas integras futuras per multos annos. Th.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Anónimo22:19:00

      Dico ut Th. Et hodie faustissimum tibi exopto diem natalem, optima Sandra:

      http://www.youtube.com/watch?v=lfuHifW-cRk

      Vale quam multissimum. Ludovicus

      Eliminar
  2. Necesse est mihi, lectores mihi dilectissimi, auris uesci alteris. Sed mulier cupido quod dicit amanti, in uento et rapida scribere oportet aqua.

    ResponderEliminar
  3. Ut abdicationis epistula textum quod lego mihi apparet, doleo autem quod omnino intellegere mihi non liceat, nam nondum satis "Latinam" lectricem me esse censeo. Et doleo quod antea nunquam hac in 'salsa' pagina scripserat, etsi aliquando (cum paginam uisitabam) litteras iucundas hic 'legerat'... Consilium tuum, si certumst, laudare tamen debeo, et spero unquam nos conuenire, fortasse propinquis diebus, mense Martius, Valentiae, fortasse Gadibus, sed nescio. Semper ualeas.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Ego quoque spero fore ut nonnumquam nos conueniamus et de facie ac uiua uoce sermocinemur. Paucae feminae Latine loquentes scribentesque exstare uidentur ideoque mihi pergratum erit tibi salutem dicere siue Valentiae siue fortasse Gadibus. Gratias ago tibi pro uerbis comissimis. Valeas plurimum.

      Eliminar