8.10.2013

Somnia aurea deo Hermae

Somnia Hermae
   Hodie luctuosissimus atque acerbus dies est Genti Classicae Hispanicae, maxime Valentinae Saguntinaeque, nam Hermes noster Maximus, post dies aliquot inter somnia contendens muta, geminis aera secauit pennis solearum atque ad Olympum silens uolauit magnum et longum, ubi Musae pedibus pulsantes eum acceperunt mansuetiores in aeternum.     
    Nisi fatum inuidisset crudele congressui exspectatissimo promissoque, Saguntum testimonium nobis fuisset amicitiae perfectae, nunc tamen quasi mutilae atque decurtatae.  
   Bene semper ambula, Hermes, inter Olympiades necnon ex caelo magno longoque conserua et tuere Gentem Classicam.

Vincere doctus, 
Hermes omnia solus 
atque ter unus.

4 comentarios:

  1. Anónimo22:55:00

    "Fugit interea fugit irreparabile tempus"...

    Ludovicus

    ResponderEliminar
  2. ... sed fugit minus crudele et seuerum, mi Ludouice, si teretur interea tempus una cum fidelibus amicis atque necessariis.

    ResponderEliminar
  3. Nuper haec paginam inveni pulcherrimam. Gatias tibi, Hermes, et tui memori!

    ResponderEliminar
  4. Gratias inuicem tibi ago, quia quotienscumque aliquis primum intrat in scriptorium, totiens mihi est maximo gaudio.

    ResponderEliminar