Somnia aurea deo Hermae
Somnia Hermae |
Hodie luctuosissimus atque acerbus dies est Genti Classicae Hispanicae, maxime Valentinae Saguntinaeque, nam Hermes noster Maximus, post dies aliquot inter somnia contendens muta, geminis aera secauit pennis solearum atque ad Olympum silens uolauit magnum et longum, ubi Musae pedibus pulsantes eum acceperunt mansuetiores in aeternum.
Nisi fatum inuidisset crudele congressui exspectatissimo promissoque, Saguntum testimonium nobis fuisset amicitiae perfectae, nunc tamen quasi mutilae atque decurtatae.
Bene semper ambula, Hermes, inter Olympiades necnon ex caelo magno longoque conserua et tuere Gentem Classicam.
Vincere doctus,
Hermes omnia solus
atque ter unus.
"Fugit interea fugit irreparabile tempus"...
ResponderEliminarLudovicus
... sed fugit minus crudele et seuerum, mi Ludouice, si teretur interea tempus una cum fidelibus amicis atque necessariis.
ResponderEliminarNuper haec paginam inveni pulcherrimam. Gatias tibi, Hermes, et tui memori!
ResponderEliminarGratias inuicem tibi ago, quia quotienscumque aliquis primum intrat in scriptorium, totiens mihi est maximo gaudio.
ResponderEliminar