Entradas

Mostrando entradas de 2014

Imperator

Fabulam cinematographicam de argumento Romano modo inueni, dum per rete omnium gentium nauigabam, cui titulus est "Imperator". Quod inuentum non esset alicuius momenti nisi foret hac causa duplice, quia uidelicet actores et histriones (rem miram!) Latine loquuntur (non dicam utrum recte an perperam: sententiam uos ipsi dicite) necnon argumentum, ut solet, ridiculum inaneque non uidetur, immo serium graueque. Pellicula enim a Polonis (nisi fallor) facta partem narrat breuem uitae Marci Saluii Othonis, imperatoris scilicet qui Romae clauum tres menses tenuit anno 69 post Christum natum. Ecce summarium:


       Non omnia quidem bene auscultantur, praesertim cum aliquid uoce summissa dicitur, et nisi uersio Anglice scripta sub imaginibus praeberetur (atque etiam Polonice, nisi fallor, sed lingua haec mihi obscurior est), difficile esset uerba nonnulla aliquando intelligere. Nihilominus actores partes suas recte agunt et enuntiatio haud illepida esse uidetur, etiam non sit il…

Necopinata

Imagen
Haicu Natalicium       russata pyxis
multa nocte donauit
necopinata

De carmine quodam Michaelis ab Albrecht

Ecce alterum munusculum mensis Decembris lepidum elegansque, quod uobis, lectores fideles, inuicem dono dare uelim et praesertim uni uestrum singulari, cuius nomen dicere non possum, quia nullum est. Carmen est quoddam quod, quamuis a me non compositum sit (quomodo possim pessima poetria!), in libro tamen continetur quem neque in Bibliothecis omnibus inuenire neque per rete omnium gentium electronice descriptum euoluere facile est. Fortasse quidem requiratis, lectores amici, quare id faciam, id est, quare ipsa aliquem obscurum donem carmine alieno. Certo scio: quia uolo et possum. Fortasse quoque conqueramini cur nouum non sit poema ideoque iam lectum. Vel immo fortasse flocci hoc faciatis, sed utcumque est, id perlegere mihi ipsi cum nouitati tum uoluptati fuit.
   Poema De Florida paeninsula inscribitur, cuius auctor est clarissimus Michael ab Albrecht*, professor emeritus, ut bene scitum est, Vniuersitatis Studiorum Heidelbergensis, qui inter alias in Vniuersitate Studiorum …

De fonte Gaditano

Imagen
 Haicu hiemale:      
De Sancta Electride     
          Aquae fons fulget      candidae caeruleae      sub nigra nocte.    

Editiunculae ad usum discipulorum

Imagen
Hodie mensis incipit ille munerum atque donorum, quamobrem nihil magis idoneum mihi uidetur huic diei Kalendarum Decembrium quam lectores fideles donem proposito nouo. Quippe in pagina nostra nuper condita cui index Sal Musarum, magis in dies crescenti, nouam pagellam publicare decreuimus, in qua monstrentur editiunculae ad usum discipulorum a sodalibus amicisque Circuli Gaditaniparatae.

      Aliae editiones quidem, quae illic uobis commendo, fortasse iam sint uobis notae, utpote quae olim in lucem a me ipsa editae sint hoc in scriptorio, aliae autem nouissimae sunt, sicut Quartum capitulum fabulae a Michaele von Albrecht pervenuste fictae, cui index 'De Simia Heidelbergensi' (auctoris uenia impetrata), de qua fabula unum et alterum commentarium quondam iam hoc in loco scripsi, uel etiam Erasmi Colloquium de iuuene et Echo, utrumque a Iarcio nostro explanatum atque illustratum. Nouas autem alias paramus, quae speramus fore ut studium maximum moueant uestrum.

       Haec…

De Republica Litteraria

Imagen
Hebdomades in Academia progrediuntur taediosae, nam hos priores menses anni academici plura pensa grapheogratica quam institutoria mihi sunt. Quamobrem nisi foret propter dies Mercurii et Iouis, quibus sessionibus et colloquiis iucundissimis fruar horas matutinas cum discipulis et sodalibus, potius quam Philologiae Classicae mihi uideretur operam dare aliis negotiis alienissimis a studiis Humanitatis.        In una enim harum sessionum iucundissimarum legere coepimus quandam commentationem "De Reipublicae Litterariae originibus" anno 1861 Bonnae editam, auctore Constantino Schlottmann, quam Iarcius noster nobis adtulit ad eam legendam et rimandam. Cuius libri sententia prima est haec: Rempublicam litterariam cum Vlrico Hutteno id genus commercii sodalitiique dicimus, quo diuersarum terrarum gentiumque eruditi homines inter se coniuncti sunt.       Primus qui locutionem 'Reipublicae Litterariae' usurpauerit, dicitur esse  Franciscus Barbarus anno 1417 in quadam ep…

De die natali cuiusdam homuncionis uitrei

Imagen
Hodie annus quingentesimus quadragesimus octauus agitur, ex quo Desiderius Erasmus Roterodamus dicitur natus esse. Cuiusnam autem hoc refert? Fere nullius procul dubio. Nam si nomen Erasmi hodie proferamus, in mente plerorumque et maxime iuniorum tantummodo ueniet imago stipendiorum Europaeorum istorum, quorum ope discipulis licet peregrinari toto Vetere Orbe, etiamsi non sine minima difficultate propter penuriam ipsius stipendii.

    Sunt autem nonnulli (homines sane eruditi), qui merito celebrent diem natalem illius uiri, qui tot tantaque opera -colloquia nempe, epistulas, annotationes, carmina, apologias, declamationes, encomia, orationes, progymnasmata, precationes, responsiones et ita porro- nobis reliquit sermone antiquorum Romanorum uiuide scripta saeculo sexto et decimo. Quorum quidem memorum alium inueni partes agentem ipsius Erasmi (rem miram!), qui sibi ipsi gratuletur usurpans loquelam, qua dubito quin Roterodamus ille umquam scripsisset:

Today is my #birthday! You&#…

Dono dedit dedicauit

Imagen
Hodie mane dum per andrones bibliothecae academicae ambulabam quaedam lexica quaerens, casu annotationes has manu scriptas, quas nunc hoc in scriptorio uobiscum compartiri uolo, offendi, et casu inquam offendi, quoniam libri, qui annotationes has inopinatas continent, in forulis domesticis mihi in promptu sunt, ideoque alii erant libelli quos ipsa quaerebam. Sed ubi primum oculi mei eos uiderunt, manus uitare non potuerunt sumere unum (uaria quidem exemplaria eiusdem editionis in pegmatibus exstabant) et illum ipsum quod tenui, scriptum occultabat hoc prima in pagina:

     Exemplaria sunt, ut uidere potestis, duo seriei librorum "Lingua Latina per se illustrata" nuncupatae, cuius partes prima atque altera quibus indices sunt "Familia Romana" et "Roma Aeterna", condunt uerba ab ipso Ioanne Ørberg manu scripta anno 2005º, ubi Facultatem Philosophiae et Litterarum Vniuersitatis Gaditanae uisitauit mense Aprile:


Haicu alterum autumnale

Imagen
Haicu de monte Ontake
ascendunt montem formae uersicolores cinericium

De prospectu triplici

Beatam esse et fortunatam me saepe puto, utpote quae forte circa me inuenerim homines uel optimos et eruditissimos saeculi nostri, quorum nonnullorum amicitia magisterioque ita fructa sum, ut omnia quae tot tantaque eorum gratia didicerim libens (et non solum de disciplinis diuersis inquam, sed etiam de humanitate), numquam sola ipsa nancisci potuissem. Sed simul uitare nequeo capere quendam maestitiae sensum, quod homines huius farinae animaduerto induere (nescio utrum uolentes an nolentes, inscientes an scientes) pressam tunicam ex panno quodam crudeli peruersoque confectam necnon galeam de corio mendaci leuigatam. Sed fortasse fallar male prospiciens, fortasse ei non sint qui ingrediantur sic induti, sed ego ipsa sim quae incedam tunicam et galeam gerens illius materiei. Vel potius optima discipula facta sum.

De egestate uerborum et rerum nouitate

Imagen
Verbum idoneum non inuenio unum solumque ad Latine dicendum "disparar / to shoot / sparare" nisi per ambagem. Sciresne forte tu, candide lector, plane et Latine id dicere?


          Quid censetis de his uerbis temporalibus, quae lectores tres proponunt (inspicite quaeso annotationes huius commentarii)? Vtrum trium horum (uel forte casuque aliud) uobis uidetur magis idoneum, scilicet 'iactare', 'displodere' an 'iaculari', si tantummodo uocabulo uno soloque uti uellemus?


      Dum interim responsum cogitatis, lectores cari, ecce uobis commentatio Lusitanice ab Eduardo M. Engelsing exarata, quae forsan clauem ullam nobis dare possit, praesertim partem uidete sultis septimam "Nouissima uerba Latina" (Lusitanice Os neolatinismos) inscriptam (pp. 113-115):  LATIM, BIQUÍNI E SINFONIA DISCORDANTE: LÍNGUAS CLÁSSICAS E METODOLOGIA DE ENSINO, Organon, Porto Alegre, v.29, n.56, (2014), pp. 99-121.

De Sale Musarum

Imagen
September mensis tandem aliquando ad finem peruenit, qui procul dubio fuit admodum inusitatus, nam res uariae academicae finem quoque ceperunt extremum. Quarum alia inopinatam uicissitudinem atque mutationem tristem nobis adtulit (uerba haec dedico Gulielmo), aliae tres ad institutionem scholasticam (Begoniae discipulae gratulor) atque ad inuestigationem umbraticam (de Plinio Maiore et de Horatio Landinoque) attinentes feliciter mihi perfectae sunt, aliam postremo, quam abhinc anno uno umeris libenter sustinui, libello memoriali ad quosdam iudices tandem misso, hodie uobis, lectores mei fideles, commendo, quamuis confitendum sit iam aliquot hebdomades per rete omnium gentium praesto esse paginam quae adhuc struitur propositum continens.
    Fuit quidem Irisatus noster, qui -silens nunc temporis- olim nomen mihi monuerit huius propositi, cum quendam librum epigrammatum monstrauisset, cuius titulo lecto uti decreuerim, ut nouum inceptum inscriberem, quod est Sal Musarum. Nescio equi…

Haicu autumnale

Imagen
Haicu de initio autumno
Folii pondus arboris grauat ramos radici nocens

Plura de odoribus

Mensis Augustus ad finem peruenit et cum eo dies aestiui feriatique. Epistulae discipulorum et professorum heri et hodie in loculum litterarum electronicarum intrantes initium cursus Academici nuntiant inminens. Quamobrem ianuam et fenestras Scriptorii per totum mensem a me inuisitati hodie aperio, ut aura intret noua et uitalis, cum receptaculum redoleat clausum. Multa quidem proposita atque incepta noua ex superioribus locis prospiciuntur in horizontem, quae uiribus refectis spero fore ut aequo animo paratoque fortiter subitura sim. Interim ad pluteos et pegmata appropinquo ad librum sumendum unum. Placet mihi et iuuat epistulas euoluere, quas multas quidem legi mense hoc Augusto. Ecce una de argumento olim habito, quod denuo nunc attente euoluo necnon me fusius acturam et mox scripturam esse spero:
CELIVS CAL[CAGNINVS] CAMILLO VISTARINO       Vix possem eloqui, Camille uir doctissime, quantum me alliciat ac teneat tuae isthaec felicitas ingenii ad omnes praeclaras disciplin…

Victrix

Imagen
Inde a quodam commentario a conterraneo Ioanne Oleastrensi facto (primum Latine exarato et misso ad Gregem Latine loquentium, deinde in sua pagina retis universalis fusius Hispanice scripto) de inscriptione in "Arcu Victoriae' Matritensi incisa, quae mentionem facit 'armorum uictricium', ubi uocabulum q.e. 'uictrix' hoc in loco munere fungitur adiectiui, cogitare coepi de hac uoce, quae duas partes agere ualet, alteram instar nominum substatiuorum suffixu feminino -trix desinentium, alteram instar nominum adiectiuorum suffixis -ix/-ax/-ex/-ox desinentium (ut audax, supplex, felix, atrox...). In lexico Forcelliniano sub hac uoce legimus haec:               Victrix adhibetur A) Substantivorum more, femin. gen. [...] B) Adjective, cum neutris quoque conjungitur ut etiam ultrix eorumque positionem sumit [...]         Sed inter exempla hoc in lexico memorata, fere omnia uidelicet genere neutro et numero plurali (ut Seruius monet), unum tamen et alterum inuenio…

Breuiculum effugium

Imagen
Breuiculo effugio fructa sum hac hebdomade superiore una cum familia amicisque, septem denique homines fuimus quattuor dies. Quod optimum fuit necnon mihi necessarium, quoniam annus academicus, etiamsi nondum persolutus, fuerit admodum negotiosus et huiuscemodi esse perget saltem usque ad finem mensis, praesertim diebus continentibus, quippe quae noua exspectem maximi momenti... Sed de rebus academicis scribere nolo hodie. Ad alia iucundiora transeamus.

Primo die

        Haud primum Londinum uisitaui, nam quidem abhinc fere quindecim annos iter breuissimum (breuius quam hoc) feci in terram Britannorum, nempe duos pressissimos dies Londinum (quibus fere nihil fructa sum, quia particeps fueram cuiusdam conuenticuli ideoque fere nihil urbis uidi neque spectaui), duos tranquilliores dies aliud in oppidum uicinum, ubi sepultus est auctor ille egregius, qui fabulam 'Aliciae in terra mirabili' scripsit, et ubi etiam leuir illo in tempore uersabatur. Sed confitendum est hanc alte…

Nosce te ipsum et alios

Imagen
Ingenii nimis subtilis esse uidetur Ioannis Audoeni Cambro-Britanni de adagio Persiano lusus hic:

    Quippe Persius quaestionem posuit illam in ore suo, cui respondet alter in prima eius Satirarum primi libri:
                            '...o mores, usque adeone scire tuum nihil est nisi te scire hoc sciat alter?' 'at pulchrum est digito monstrari et dicier "hic est".'
    Quod dictum alio modo sibi uelle uidetur: "Itane uero scientia tua nihil est, nisi alii nouerint te esse scientiâ praeditum?" Vel etiam: "Ergone uanam gloriam uelut ultimum finem studiorum tuorum constituis?".     Sed crassa Minerua mea haud bene intellegit lusum Audoeneum illum tam subtilem in ore politici positum, quem sunt etiam qui dicant esse similem huius:

    Quid uos censetis, candidi lectores, de adagio illo Persiano ab Audoeno salsiuscule uso?  Vtcumque est, hoc tamen aliud eius epigramma de religioso politicoque facilius est captu et luce clarius:


De clauibus

Imagen

Audoeni epigrammata salsa

Ioannis Audoeni, qui 'Martialis Rediuiuus' siue 'Anglus' uocitatus est, Epigrammata (1606-1613)lego iucundos hos dies initiales temperatosque mensis Iunii, post mensem Maium calidissimum. Quae carmina repperi, dum aliquid quaerebam ad propositum Sal Musarum inscriptum attinens. Multos uersus illo in libro degustaui sale leporeque aspersos, quorum hodie nonnullos selegi uobis, candidos lectores, ut eis quoque uos ipsi fruamini indeque ei uobis excitent sitim legendi plures:
IV 127 Ad Lectorem  Omnia salsa sitim pariunt potoribus. O si
       Lectori pariant carmina nostra sitim!  VII 64 De libro  Oxoniæ salsus, juvenis tum, more vetusto,
      Wintoniæque, puer tum, piperatus eram.
Si quid inest nostro piperisve salisve libello,
       Oxoniense sal est, Wintoniense piper. II 160 Ad Martialem  Dicere de rebus, personis parcere nosti,
        Sunt sine felle tui, non sine melle sales.  IX 74 De salinis. Ambiguum  Anglorum ingeniosa licet generosaque gens sit;
     …

De contrariis rebus

Imagen
In honorem atque in memoriam Ioannis Vincentii et Ludouici Charlo,  quos plurimi apud nos consentiunt bonorum hominum esse optimos
      Dictum exstat philosophicum idque uulgatisimum quod est "Opposita iuxta se posita magis elucescunt", cuius auctor quis sit, prorsus nescio, sed Aristoteles esse refertur, qui omnia dixisse uideatur usque ad saeculum septimum decimum. Vtcumque res sese habet, dictum hoc tritum uerissimum exsistimo, nam quid appositius declarat quid sit silentium quam strepitus, quid nox quam dies, quid uirtus quam uitium, quid palatium quam casa, quid denique mendacium quam ueritas.
     Sed quamquam facilius aut celerius est inde a silentio progrediri usque ad strepitum, a nocte ire usque ad diem, a palatio intrare in casam, a uirtute incidere in uitium, ueritatem tamen statim elucescere inter obscurissima mendacia, abstrusum in profundo mihi uidetur. Magister quidem in praefatione cuiusdam libri, qui mox in lucem edetur Baetica Renascens inscriptus, ubi int…