Audoeni epigrammata salsa


      Ioannis Audoeni, qui 'Martialis Rediuiuus' siue 'Anglus' uocitatus est, Epigrammata (1606-1613) lego iucundos hos dies initiales temperatosque mensis Iunii, post mensem Maium calidissimum. Quae carmina repperi, dum aliquid quaerebam ad propositum Sal Musarum inscriptum attinens. Multos uersus illo in libro degustaui sale leporeque aspersos, quorum hodie nonnullos selegi uobis, candidos lectores, ut eis quoque uos ipsi fruamini indeque ei uobis excitent sitim legendi plures:

IV 127 Ad Lectorem 
Omnia salsa sitim pariunt potoribus. O si
       Lectori pariant carmina nostra sitim!  
VII 64 De libro 
Oxoniæ salsus, juvenis tum, more vetusto,
      Wintoniæque, puer tum, piperatus eram.
Si quid inest nostro piperisve salisve libello,
       Oxoniense sal est, Wintoniense piper. 
II 160 Ad Martialem 
Dicere de rebus, personis parcere nosti,
        Sunt sine felle tui, non sine melle sales.  
IX 74 De salinis. Ambiguum 
Anglorum ingeniosa licet generosaque gens sit;
       Anglus emit parvo sal minimoque sales.
Sit quamvis albus Britonum sal, Gallicus ater,
       Pluris quam noster venditur iste niger.

VII 119 Dicacitas et prudentia 
 Ingeniosus at imprudens est absque cibo sal.
       Doctus inurbanus quid? cibus absque sale
IV 142 Ad D. Henricum Neville, Domini Abergevenny filium haredem* 
Fallor? an in mensa memini te dicere nuper,
       Sit tua quod sapido lingua inimica sali?
Manducare salem tibi nil opus, Henrice*, quare?
      Omne fere, loquitur quod tua lingua, sal est. 
        *In quibusdam editionibus: Ad Attalum / Attale 
V 18 Ad Dindymum  
Mandere te modios mecum salis, inquis, oportet,
     Cœptus ut ad summum progrediatur amor.
Manducare salem memini te, Dindyme, nunquam:
     Dic igitur, quando noster amicus eris?
VII 102 Rhetorica et Dialectica 
Rhetorice dicendi ars est logiceque docendi:
       Illa sophistarum robur, at ista sophon;
Illa magis condita, recondita sed magis haec est;
       Illa salax magis et salsa, sed ista sal est;
Rhetorice verum velat, logiceque revelat;
       Hæc monet, illa movet; haec docet, illa nocet. 
IX 63 In Paracelsum 
Discipulos terrae esse salem cum dicat Iesus,
       Esse salem terram cur Paracelsus ait? 
X 87 Redemtor 
Te sine nil video, sapio nil. Tu meus es Sol
      Solus, Tu meus es Sal: mea sola Salus. 
XII 48 Sales 
Mel torvi Samson invenit in ore leonis.
       In se salsa aliquid sic ioca mellis habent.


Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria