Imperator

    Fabulam cinematographicam de argumento Romano modo inueni, dum per rete omnium gentium nauigabam, cui titulus est "Imperator". Quod inuentum non esset alicuius momenti nisi foret hac causa duplice, quia uidelicet actores et histriones (rem miram!) Latine loquuntur (non dicam utrum recte an perperam: sententiam uos ipsi dicite) necnon argumentum, ut solet, ridiculum inaneque non uidetur, immo serium graueque. Pellicula enim a Polonis (nisi fallor) facta partem narrat breuem uitae Marci Saluii Othonis, imperatoris scilicet qui Romae clauum tres menses tenuit anno 69 post Christum natum. Ecce summarium:



       Non omnia quidem bene auscultantur, praesertim cum aliquid uoce summissa dicitur, et nisi uersio Anglice scripta sub imaginibus praeberetur (atque etiam Polonice, nisi fallor, sed lingua haec mihi obscurior est), difficile esset uerba nonnulla aliquando intelligere. Nihilominus actores partes suas recte agunt et enuntiatio haud illepida esse uidetur, etiam non sit illa quae dicitur 'restituta'. Sententiam autem ultimam dicere nondum possum, nam pelliculam iterum spectare uolo attente. Postea fortasse plura addam. Interim en uobis tota digna uisu dies hos feriatos et otiosos Natiuitatis:




        Valete.
        

Comentarios

  1. Ecce uobis, lectores fideles, opiniones nonnullae quas quidam amici Latinitatis protulerunt in pagina Facebookiana circuli Gaditani:

    "Idem sentio ac vos de litterarum appellatione, de histrionum peritia in agendo, de argumento; desideretur autem in latinitate imitatio comicorum, ex quibus sermo cotidianus, si non castrensis, derivari poterat, sed inceptum omnino laudari debet! "(Johannes C. Rossi).

    "Iam fabulam cinematographicam habeo ut hodie videam. Sed, viso initio, errorem historicum video. Amphitheatrum Flavium Othone regnante? Etiam pronuntiationem ecclessiasticam audi (puto) cum Otho loquitur. Bella fabula! Faciendum est fabulae cinematographicae gentum antiquorum linguis suis (Roma latine, Graecia graece, Aegypto aegyptia lingua). Gemmae sint" (Adamus Gil-Bermejo).

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria