De carmine quodam Michaelis ab Albrecht

      Ecce alterum munusculum mensis Decembris lepidum elegansque, quod uobis, lectores fideles, inuicem dono dare uelim et praesertim uni uestrum singulari, cuius nomen dicere non possum, quia nullum est. Carmen est quoddam quod, quamuis a me non compositum sit (quomodo possim pessima poetria!), in libro tamen continetur quem neque in Bibliothecis omnibus inuenire neque per rete omnium gentium electronice descriptum euoluere facile est. Fortasse quidem requiratis, lectores amici, quare id faciam, id est, quare ipsa aliquem obscurum donem carmine alieno. Certo scio: quia uolo et possum. Fortasse quoque conqueramini cur nouum non sit poema ideoque iam lectum. Vel immo fortasse flocci hoc faciatis, sed utcumque est, id perlegere mihi ipsi cum nouitati tum uoluptati fuit.
   Poema De Florida paeninsula inscribitur, cuius auctor est clarissimus Michael ab Albrecht*, professor emeritus, ut bene scitum est, Vniuersitatis Studiorum Heidelbergensis, qui inter alias in Vniuersitate Studiorum urbis illius Floridensis cui nomen est Gainesville, professus est anno academico 1986/87. Quae quidem uicissitudo fortunae in uita professoris Theodisci mihi nunc expromenda est, ut omnes intelligamus causam cur magister ille egregius ex terris frigidissimis septentrionalibusque Veteris Orbis oriundus laudes ac uirtutes cecinerit paeninsulae illius longinquae in Nouo Orbe sitae, ubi sol fere semper splendeat atque incolis surrideat fortunatis pariter ac nobis incolis Gaditanis Insulae Legionensis.
     Carmen concinne distributum est in nouenas strophas Asclepiadeas quae dicuntur tertiae, quae singulae constant ex Asclepiadeo uersu minore bis posito, quem sequuntur uersus Pherecrateus et Glyconeus. Quarum omnium maxime placet stropha tertia mihi, utpote quae animo ad uiuum fingere possim ramos barbatos canosque arboris illius natiuae supra quos auis canora digna miratu sine intermissu sonum edit modulatum dulcem extentumque uiridiscentibus campis. Vtinam imagines lucis ope captae penes me essent ad carmen tam uiuidum illustrandum, sed eis pro dolor careo propriis atque idoneiis, nam hanc apricam paeninsulam ideoque felicem numquam uisi nisi per oculos alterius:
Dum tellus patria est imbribus ac nive
victa et vincta, gelū tū sine, Flōrida,
     fēlix sōle renīdes,
          circumplexa sinū maris, 
flōrēns āzaleīs atque camelliīs
rūbrīs et niveīs et violāceīs,
     intacta et glaciālī
          saevīs flāmine ventibus. 
Iam cantantis avis dulce sonat melos,
iam campī viridēs, et foliī novum
     barbīs obsita cānīs
          ecce arbor decus induit, 
Fulget per nemora atque invia trāmitum
instar sōlis aquae fōns referēns simul
     quercūs, arva, domōsque
          caelī et caeruleās viās. 
Salvē, terra ferax largaque fontium!
Nōn aestāte gravī sōlibus ūreris,
     nam tē frīgore pascit
          argentī similis latex. 
Numquam pōma tuum dēficiunt solum,
aut lactūca novō grāmine sūcida,
     fēlix tū ter in annō
          rīdēs fructibus auctior. 
Nec, pagūre, marī nec, pelicāne, abes.
Piscis, sponte petis, crēdule, rētia.
     Nusquam lītus harēnīs
          albīs Ōceanī caret. 
Sīve, hospes, sequeris per nemora ālitēs,
seu magnum minitāns īnsidiīs genus
     indāgāre lacertae
          vis palmēta per āvia, 
Tū, cūpressus ubī stīpite mortuō
ornat stagna nigrō rōre silentia,
     magnum Pāna cavētō
          aestīvī nemoris deum.

________________________
*M. von Albrecht (1989). Scripta Latina. Accedunt uariorum Carmina Heidelbergensia dissertatiunculae colloquia, Studien zur klassischen Philologie Bd. 41, Frankfurt am Main-Bern-New York-Paris: Peter Lang, pp. 149-150.

Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria