5.30.2015

Ad iuuenes studiosos

Ad Adamum

    Abhinc nonnullas hebdomades, cum pensis inanibus sepulta in res academicas incumberem, forte quendam librum manibus tenui, qui anno 2013 editus de humanistis Europaeis Hispaniam tum optime tum pessime iudicantibus agebatur. Dum gratanter eum euoluebam, epigramma repperi studium meum excitans propter argumentum antibarbaricum, cuius hodie statim recordata sum, quia in mentem meam attulit nomen discipuli cuiusdam studiosi, qui hac hebdomade me certiorem fecerat de proposito nouo ac sibi maximi momenti, quod ipse heri perfecit (forsan tandem non bene succedat, sed gaudeo quod animosus audaxque saltem conatus est). Carmen illud ab Ario Baruosa Lusitano concinnatum est Conimbriae anno 1536 iure publico factum, cuius editor modernus tredecim disticha lectori tantum praebet, quibus describet Vniuersitatem quandam Hispanicam et scientiam eius discipulorum.

       Ecce uobis, lectores mei studiosi, epigramma exscriptum sicut in editione saeculi decimi sexti id repperi quadraginta et duo uersus siue unum et uiginti disticha complectens[1]. , deletis aut additis tantummodo signis nonnullis interpunctionis necnon litteris initialibus nominum locorum ex minoribus ad maiores uersis:

               Ad iuuenes studiosos  
Barbariam geminis superauit Graecia lustris,
      Hic nec barbaries post duo lustra cadit.
At cur hoc, iuuenes? Quia sunt ex hostibus ipsis,
     Qui uestras classes, agmina quique regunt.
Non horum ingenium prosa est uel carmine cultum,          5
     Hi fari Latie dedecus esse putant.
Nam si quis Latium uerbum tentauerit, illum
     Vt stolidum irrident grammaticumque uocant.
Iam monstri simile est hos inter Graeca sonare
     Ac mula foeta mirius illud opus.                                    10
Praeterea auctores uarios percurrite: cedunt  
     Non uni solum barbara castra duci.
Non uno uicit Troiam duce Graecia: multi  
     Conuenere illuc egregiique duces.
Et tamen Atrides plures sibi Nestoras optat                        15
     Conferri, ut citius Pergama uicta cadant.
Vnus enim (ut Graeci perhibent) quasi nullus habetur,  
     Sit clarus, praestans, eximiusue licet.
Vndique collatis in robur uiribus unum,  
     Quod plures tollunt, non leuat unus, onus.                     20
Singula nulla queunt Histrum complere capacem  
     Flumina: collectis undique crescit aquis.
Nec leuiter Graiam, iuuenes, cognoscite linguam.  
     Nam sine fontana riuulus aret aqua.
Te, Cicero, haec fertur sacris aluisse papillis,                     25
     Ex hac mox tenero lac bibit ore Maro.
Sed quid ego refero magnae duo lumina Romae  
     Quos fecit tantos Graecia sola uiros?
Quisquis in auctorum doctorum scribitur albo,  
      Huius nutritus nectare, morte uacat.                             30
Haec hominum, illa Dei, tituli fuit illa secunda  
     In cruce, prima Nouae Legis origo fuit.
Adde quod, ut quondam Nelides uincere Graios  
     Exhortabatur, non spoliare senex,
Sic uos barbariae uictae decus ante uelitis.                       35
     Victa ipsa exuuias et spolia ampla dabit.
Nunquam doctus erit, studium sit an utile, quisquis  
     Sollicitis auidus computat articulis.
Hoc pacto, iuuenes, celeri uictoria cursu  
     Ornabit uestras fronde uirente comas.                         40
At nunc barbariam decimo nec uincitis anno,    
     Bis decimo sic uos uincere posse nego.
    Inspicite quaeso atque inter alios uersus oculos attente ferte ad distichum quartum et quintum (vv. 7-10), ubi qui Latine loqui conarentur, 'ridiculi' ac 'stulti insulsique' habebantur necnon (rem miram!) 'grammatici' ignominiose uocabantur, quin etiam qui Graeca uerba proferre temptarent, ii dicebantur esse `'bestiae monstrosae'.  Re autem uera fere nihil mutatum est in Academia illa fere quinque saeculis post. Quid in ceteris orbis terrarum?

Arii Baruosae aliud epigramma



Adnotatio
  1. unum et uiginti (21) disticha complectens] Alia uersio carminis huius exstat prior anno 1520 euulgata octo et uiginti (28) disticha siue quinquaginta et sex uersus complectens (i.e. quattordecim uersus pluris quam carmen supra descriptum), quam alias rimabor et inter se conferam.  ↩

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada