7.10.2015

Musicam docet amor


       Ecce uobis, lectores fideles, percontatio iucunda clarissimi et peregregii professoris Valahfridi Stroh (a barbaris uocatus Wilfried Stroh, origine Suebus, qui paene 30 annos in Vniuersitate Ludouico Maximilianea Monacensi litteras Latinas et ex parte Graecas docebat, tum rude donatus siue emeritus est, sed nunc quoque pergit iuuentutem docere, quantum potest, pro uiribus) eaque hac in pagina forte a me inuenta, cuius percontationis calcem Latine prolatam exscribo, qua tota autem spero fore ut fruamini, maxime uos qui linguam Theodiscam auribus uel Francogallicam oculis intellegatis:   




Amor docet musicam (25:00). 
        "Musica plus complectitur quam tantum id quod nos musicam dicimus, sed omnia quae pertinent ad Musas. Nunc tibi fabellam narrabo.
        Fuit quondam uir quidam immani corpore, sed paruo ingenio, uno oculo praeditus, Polyphemus. Is igitur alienissimus erat ab artibus et Musis. Quid mirum! Sed tamen cum incidit in amorem puellae, cuius nomen erat Galatea, statim coepit musicae operam dare. Construxit sibi citharam quandam et ad eam pulsans citharam canebat (?): "O puella bella! O mollis! O tenella...!" et talia quaedam rudia et incondita, sed tamen ab amore instincta. Et inde nos discimus 'Amorem efficere ut musici fiamus et ut Latine discere possimus'. Haec omnia transferunt etiam ad Latinas litteras. Amor docet musicam, sine amore tacent omnes Musae. Vale".

2 comentarios:

  1. Poleador indignado21:58:00

    Era una pole en toda regla. Si hubiese sido un fail, o una subpole demigrante lo entendería, pero era la maldida pole.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Scripsisti quidem "Esta pole sí que es musical", sed nuntiolum utrumque minime intellego. Qua lingua loqueris?

      Eliminar