Lusciniae nugis insidentes

     Hodie postquam casu hoc adagium euolui, me sensi tamquam lusciniam. Fortasse tempus iam sit animum, oculos mentemque intendere ad alium ramulum.

Adagium 1103 (Imago sumpta hinc)
     Ἀηδόνες λέσχαις ἐγκαθήμεναι, id est Lusciniae nugis insidentes. Proximum illud ad imperitos et tamen garrulos conuenit, hoc ad eruditos, qui tamen immodice suo studio delectentur; quod genus sunt poetae potissimum. Plaut. [E] in Bacchid. 130 [A] ad puellam transtulit: Metuo, inquit, ne lusiciniolae defuerit cantio [cf. Adagium 2577: "Lusciniae deest cantio"]. Quanquam in Graeco prouerbio iocosa deprauatio uidetur inesse, vt pro λόχμαις dictum sit λέσχαις. Sumptum est autem ab incredibili canendi tum studio, tum arte, quae huic auiculae tribuitur, si quidem, vt narrat Plin. lib. x., cap. xxix, diebus ac noctibus quindecim continuis citra intermissionem canit densante se frondium germine, multis nominibus admiratione digna auis: primum tanta vox in tam paruo corpusculo, tam pertinax spiritus, deinde in vna perfecta musicae scientia modulatus aeditur sonus et nunc continuo spiritu trahitur in longum, nunc variatur inflexo, nunc distinguitur conciso, copulatur intorto, promittitur, reuocatur, infuscatur exinopinato, interdum et secum ipsa murmurat, plenus, grauis, acutus, creber, extentus, vbi visum est, vibrans, summus, medius, imus. Breuiter, omnia tam paruulis in faucibus, quae tot exquisitis tibiarum tormentis ars hominum excogitauit. Ac nequis dubitet artis esse, plures singulis sunt cantus et non idem omnibus, sed suus cuique. Certant inter se palamque animosa contentio est. Victa morte finit saepe vitam, spiritu prius deficiente quam cantu. Meditantur aliae iuniores, versusque, quos imitentur, accipiunt. Audit discipula intentione magna et reddit, vicibusque reticent. Intelligitur• emendatae correctio et in docente quaedam reprehensio. Haec et alia nonnulla de lusciniarum cantu refert Plinius, quo diximus loco.

Comentarios

  1. Gratias tibi ago plurimas pro commentario de lusciniis! Opto, ut tibi quaedam virgula divina sit, cuius ope nugas inter et id, quod magni momenti est, distinguere possis.

    ResponderEliminar
  2. Gratias tibi ago plurimas pro commentario de lusciniis! Opto, ut tibi quaedam virgula divina sit, cuius ope nugas inter et id, quod magni momenti est, distinguere possis.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Magnam tibi, Beate, gratiam persoluo, qui primum hoc in scriptorium intraueris beneuolus. Gratanter uerba tua lego eaque libenter accipio. Quippe placet mihi arbores uarias frequentare, in quarum ramis me plures auiculas inuenturam esse spero atque opto. Hic autem nidum semper habebo.

      Eliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria