De salinis Ciceronianis

De salsedine Gaditana

   Salinae loca sunt ubi sal fit, sed simul loca magica amoenaque sunt, ubi plura fiunt exeuntque ope uidelicet salis. Num fidem tribuis nullam, lector candide, uerbis meis? Imagines cinematographicas hodie casu spectaui, quae optime tibi illustrare possunt quae modo dixi, praesertim si imagines has coniungas cum epistula quadam Tulliana, utpote in qua Cicero Arpinas mentionem faciat suarum salinarum (Cic. Fam. 7, 32, 1): 

...quibus in litteris omnia mihi periucunda fuerunt praeter illud, quod parum diligenter possessio salinarum mearum a te procuratore defenditur.
     Quid Cicero exacte significare uoluit uoce "salinarum"? Quam uim sensumue dare uoluit uocabulo "possessionis"? Mentem mox ipse patefecit plane Latineque describens alio nomine ad quod genus possessionis ipse adferretur (Cic. Fam. 7, 32, 2):
...urbanitatis possessionem, amabo, quibusuis interdictis defendamus; in qua te unum metuo, contemno ceteros. derideri te putas? nunc demum intellego te sapere.
   "Salinae" enim non solum sibi uolunt "loca amoena ubi omne genus salium fiunt", sed etiam est "urbanitas" eaque maxime quae ducit ad "humanitatem", sicut demonstratur aliis locis Tullianis, ut puta in hoc, ubi agitur de quodam oratore "inurbanum" ideoque "humanitate carentem" (Cic. De orat. 2, 40):
Et Crassus 'nox te' inquit 'nobis, Antoni, expoliuit hominemque reddidit; nam hesterno sermone unius cuiusdam operis, ut ait Caecilius, remigem aliquem aut baiulum nobis oratorem descripseras, inopem quendam humanitatis atque inurbanum.' 
     Sin autem satis superque non fuit exemplum hoc, ecce etiam alius locus, ubi mari undique fremente Tullius odorem salsum urbanitatis miscet molli contactu humano et dulci sapore sermonis (Cic. De orat. 2, 161):
Nam et odor urbanitatis et mollitudo humanitatis et murmur maris et dulcitudo orationis sunt ducta a ceteris sensibus. illa uero oculorum multo acriora, quae paene ponunt in conspectu animi, quae cernere et uidere non possumus. Nihil est enim in rerum natura, cuius nos non in aliis rebus possimus uti uocabulo et nomine.
  Videte ergo denique atque oculis nunc fruimini spectaculo harum salinarum:


 

Comentarios

  1. Inde comperimus quo in loco urbanitas humanitasque maximo studio hodie colantur: videlicet Gadibus!

    ResponderEliminar
  2. Quantum dolendum, quod nos Helvetici, utpote qui pastores agrestes insulsique simus, longissime cum a mari tum a salinis urbanitateque absumus. Utique gratias pro sale!

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Etiam optimae salinae exstant mediterraneae, non solum maritimae. Fama erat in Gallia Celtica insignem esse Burgundiae comitatum in Sequanis, in quo salinae essent copia et suauitate celeberrimae, quibus sustentaretur bona Heluetiorum pars illis finitima; in eorum confinibus ortum fuisse dicitur prouerbium in ipsos uulgo Gallice iactatum, quod est Latine redditum "Burgundus salitus". Quae res non dubito quin adhuc perstet.

      Eliminar
  3. Revera pulchrum spectaculum. Non sum peritus huius rei, sed si bene intellego salinae sunt congregationes maris aquarum in stagno, quo siccato sole, totum in salem abit, nonne? Salifodina contra est locus ubi sal effoditur.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Antiquitus, nisi fallor, salinae sensu lato dicebantur omnia loca ubi tam marinus et lacustris quam fontanus et putealis, quam et fossilis et cuiusuis generis sal inueniebatur. Salifodinae autem uocabulum a Vitrubio tantum usurpatum esse uidetur significans locum ubi sal natiuus effoditur. A salina quidem differt, utpote in qua sal arte fiat.

      Eliminar
  4. Este comentario ha sido eliminado por el autor.

    ResponderEliminar
  5. Este comentario ha sido eliminado por el autor.

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria