10.23.2016

Philomusi duo carmina ad lectorem Plinianum

     Postquam nouus cursus scholasticus initium ceperit, documenta grapheocratica et opuscula academica onerosa scribere non desii, nam Nouember mensis appropinquat calidus. Etiam anno continenti, deis uolentibus, celebrabuntur et conuentus magistrorum, cui interesse maximo honori mihi erit, et publicum periculum ad inanem cathedram occupandam Gaditanam. Incepta enim et proposita describere debeo de peruestigationibus meis academicis, qua de causa multum Hispanice aliisque linguis hodiernis indago perscruto uestigo, paucum autem tempus subseciuum et otiosum ad Latine legendum scribendumque mihi est. Haec est Academia. At cum lucubrationes meae de rebus Plinianis uersanda sint, occasionem capere hodie decreui ad utrumque opus faciendum, alterum taediosius, alterum iucundius.

    Vobiscum ergo compartiri nunc uolo duo epigrammata, quae forte inueni dum quasdam editiones Plinianas quaerebam. Sic enim frui simul possum pensis academicis et carminibus Latinis, quibus magnopere delector, ne quis dicat propter Academiam nihil discere licere.

      Carminum, quae hodie uobis commendo, auctor est Iacobus Locher, Philomusus quoque uocitatus, forsan uobis notior propter illam 'Stultiferam navem mortalium" olim a Sebastiano Brant Germanicis rhythmis conscriptam et per ipsum Iacobum Locher Latinitati donatam. Etiam ei debetur prima magna editio operum Horatii apud Germanos. In extremo autem tempore aetatis ille, ut apparet, delectatus est opere Plinii Maioris, quem inter Latinos et classicos historiae naturalis conditores unicum quasi Phoenicem in toto orbis curriculo extitisse habebat, utpote qui tot libros insignes et beatissima rerum copia refertos ad communem studiosorum commoditatem elucubrauerit, quamuis homo in negotiis forensibus exercitatissimus fuerit necnon in publicis magistratibus regendis occupatissimus.

        Epigrammata, quae a Philomuso illo composita hic nunc iam appono, in fronte et in calce apparent operis, cui index est Cai Plinii Secundi Nouocomensis Praefatio in naturalem historiam eruditissima atque incomparabilis ad Titum Vespasianum epistulam ad clarissimum uirum dominum Petrum Burckardum Artium et Medicinae doctorem ordinariumque professorem continens. Haec sunt carmina, alterum ad lectorem, alterum ad discipulum Danielem Mauchium Vlmanum:

     AD LECTOREM HEXASTICHON 
Plinius historiam scripsit, quae continet orbem
      Et rerum species, quas elementa ferunt.
Huic natura parens aeternum debet honorem,
      Aemula quem nescit uincere posteritas.
Ad res tam miras aperit praefatio limen,
     Caesaris exponit quae benefacta Titi. 
                   Dii bene uortant.  
                                *
              PHILOMVSVS DANIELI
              Маuchio discipulo sui Ingenuo  
Quae tuus excripsit calamus, studiose Daniel,
     Nuper in Vlmano grammata docta lare,
Aeratis excusa typis, subellia pascunt
      Gymnasii, reparant Bauaricasque scholas.
Plinius usque tibi placeat, miracula rerum
      Quo duce cognosces scitaque magna Sophon.
Sumat in amplexum quiuis et pronus adoret
       Plinion, ingenii quem monumenta beant.  
       Ingolstadii, apud M. Andream Lutium
      Berckhameñ, excussum М. D. XXII.


    Primum carmen non difficile intellectu est, nam argumentum est de Plinio eiusque opere magno, cuius praefationem Philomusus ad lectorem prodit quasi limen siue aditum ad miracula et prodigia rerum naturae. 

    Alterum autem interprete acutiore eget, nam ante omnia necesse est discere quis sit discipulus ille Philomusi ingenuus, nomine Daniel Mauchius, cui magister magnopere commendat (rem miram!) Plinium amplectari. Postquam multum quaesiui, epistulam quandam inueni Erasmi ad iuuenem Danielem Mauchium, optimam spem, tribus annis post scriptam huius epigrammatis eamque in opere optimo a professore Allen conscripto collectam, ubi Danielis annus natalis (id est, 1504) aliaeque notitiae praebentur. Discipulus ergo Daniel duodeuiginti annos natus erat, quando Iacobus Locher carmen de Plinio Maiore dedicauit. Plura de hoc dicsipulo optimo, qui opuscula, ut uidetur, iuuenalia scripserit et in lucem dederit, quaerenda mihi sunt. 

     Ceterum etiam non bene capiebam quid sibi uellet uersum sextum, praesertim locutionem q.e. "scita magna Sophon". Quid sit "Sophon" me ipsam interrogabam. Num ad "Plinion Sophon (Σοφόν)" refert? Dubito, nam sensus ad sententiam non quadrat. Sin autem "scita" sibi uolunt "placita, dogmata, decreta" atque in Taciti Annalibus locutio q.e. "sapientium placitis" inuenitur, licetne intelligere "scita magna Sophōn (Σοφῶν)"? Conuenit quidem cum sensu carminis et cum rebus metricis. Sed cur "Plinion" potius quam "Plinium", ut poeta Philomusus in uersu quinto memorauit? Metrica causa denuo esse uidetur. Nihilominus locum scriptum a Gilberto Dahan memoratum offendi, ubi mentio fit unius septem philosophorum siue sapientium, cui nomen est Plinion, qui autem in notula in calce paginae posita ad Chilonem Spartiacum potius referri dicitur:


      Hic locus contineri dicitur in Papiae opere Elementarium doctrinae rudimentum inscripto, saeculo undecimo scripto. Sed hic quaesiui et nihil repperi. Attentius quaerere pergam. 

      Vtcumque est, spatium temporis iucundum triui res scholasticas quaerens indeque de eis scribens et, quod demonstrandum erat, propter academiam licet nonnumquam aliquid discere.


2 comentarios:

  1. Salve multum, Alexandra! Forsan tibi index usui est, quo nonnihil litterarum de Philomusi discipulo continetur. Subiunctus est index modo memoratus symbolae vicipedianae de Daniele Mauchio – subiunctus scilicet symbolae vicipedianae theodisce exaratae. Vale optime!
    https://de.wikipedia.org/wiki/Daniel_Mauch_(Domherr)



    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Paginam illam Vicipedianam de Daniele Mauchio iam uideram, Beate humanissime, sed fere nihil intellexi! Sed pro certo habeo cum quo magistro Theodisce loquente symbolam Latinam exarare ipsa possem, si de Philomuso aut Mauchio aliquid nonnullius momenti scribere uellem. Vale quoque tu quam optime!

      Eliminar