Entradas

Mostrando entradas de agosto, 2026

Nescit amans imperitare sibi

Imagen
    His mensibus et lapsis et continentibus  negotiis plurimis sepulta sum atque esse pergam: unus liber est ad finem perducendus, alter scribendus, magnus conventus omnium gentium Alcagnitii ad Magistrum dedicatus una cum sodalibus Gaditanis parandus, scholae moderandae, cura matri ferenda... Volo autem nunc et breviter exarare in hoc insulso scriptorio aliquid quod super caput volitat quasi nigra nubecula.        Seneca ille iunior in una Epistularum Moralium ad Lucilium  clamabat: "O quam magnis homines tenentur erroribus qui ius dominandi trans maria cupiunt permittere felicissimosque se iudicant si multas [pro] milite provincias obtinent et novas veteribus adiungunt, ignari quod sit illud ingens parque dis regnum: imperare sibi maximum imperium est ".         Philosophus ille declarat esse maximi momenti eis, qui aliis imperare cupiunt, adfectus proprios cupidinesque potius habere in potestate quam omnia. Aliquid simile...

Recens solis defectio sive defectus

Imagen
Solis defectio Ebuso ex insula.            Seneca in libro De beneficiis  (5, 6) inscripto solis defectionem sive defectum quae Graeci ἔκλειψις appellant, verbis illustrat his:   Non est ista solis defectio, sed duorum siderum coitus , cum luna humiliore currens via infra ipsum solem orbem suum posuit et illum obiectu sui abscondit. ..     Aliis verbis Plinius describit in Naturali Historia (2, 46-47) hoc genus defectionum lunae et solis:     Defectus autem suos et solis , rem in tota contemplatione naturae maxime miram et ostento similem, magnitudinum umbraeque indices exsistere. Quippe manifestum est solem interventu lunae occultari lunamque terrae obiectu ac vices reddi, eosdem solis radios luna interpositu suo auferente terrae terraque lunae. Hac subeunte repentinas obduci tenebras rursumque illius umbra sidus hebetari...              Nudus tertius nos Hispani contemplare potuimu...