Nescit amans imperitare sibi
His mensibus et lapsis et continentibus negotiis plurimis sepulta sum atque esse pergam: unus liber est ad finem perducendus, alter scribendus, magnus conventus omnium gentium Alcagnitii ad Magistrum dedicatus una cum sodalibus Gaditanis parandus, scholae moderandae, cura matri ferenda... Volo autem nunc et breviter exarare in hoc insulso scriptorio aliquid quod super caput volitat quasi nigra nubecula.
Seneca ille iunior in una Epistularum Moralium ad Lucilium clamabat: "O quam magnis homines tenentur erroribus qui ius dominandi trans maria cupiunt permittere felicissimosque
se iudicant si multas [pro] milite provincias obtinent et novas
veteribus adiungunt, ignari quod sit illud ingens parque dis
regnum: imperare sibi maximum imperium est".
Philosophus ille declarat esse maximi momenti eis, qui aliis imperare cupiunt, adfectus proprios cupidinesque potius habere in potestate quam omnia. Aliquid simile Horatius dixit:
quisnam igitur liber? sapiens sibi qui imperiosus,quem neque pauperies neque mors neque vincula terrent,responsare cupidinibus, contemnere honoresfortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus,externi nequid valeat per leve morari,in quem manca ruit semper fortuna.
Non es autem facile sibi imperare, si aliquis contumelias iactat in te, maxime si necessarius sit, sicut hac aestate mihi accidit, cum quorundam iniuriam accepissem. Difficilius quidem est sibi imperare, praesertim cum dilectio aut necessitas aut vinculum familiare intersit, nam amor ratione caret.
Publilii Syri igitur quaedam sententia exstat haec: Amare et sapere vix deo conceditur, cui Ovidius successit his versibus: non bene conveniunt nec in una sede morantur maiestas et amor.
Perlectis his omnibus sententiis, in mentem statim venit alia cuiusdam poetae et grammatici Hispani, qui saeculo XVII quinquaginta circiter epigrammata composuit variorum argumentorum, quorum unum finiebat sic: Nescit amans imperitare sibi. Ecce vobis, candidae lectrices, fideles lectores epigramma:
Francisci Cascalii Epigramma XXXV, quod in Epistula X Decadis II continetur operis Hispanice conscriptae c.t. Cartas philologicas. Ees a saber, De letras humanas, Varia erudicion, Explicaciones de lugares, Lecciones curiosas, Documentos poéticos, Observaciones, ritos i costumbres, i muchas sentencias exquisitas (Murcia: Luis Verós 1634, p. 92r-v, [f. N4r-v]):
XXXV. De inauguratione Caroli quinti [a. 1530]
Carolus Austriades Hispanica regna potitusRomani fasces accipit imperii.Augustum proclamat eum Germania laetaPer septem clara nobilitate uiros.Tres numero sacri, quos praesulis infuli cingit 5Est Maguntinus primus et inde Treuir,Mox et Agripinus, quo non generosior alter,A quo et Aquisgrani prima corona datur.Sunt quoque tres proceres Augustis rite creandisCum Romanorum rege pereximio. 10Palatine Comes, tibi facta est ista potestas,Brandemburgensi Saxoniaeque duci.Carolus Italiam petit hinc comitante cohorteNobilium gelida de regione uirum.Excipit hunc uarios commenta Bononia ludos, 15Arcubus et celso paegmate fulta uias.Cingitur Augustus tandem diademate et auro,Cernuus accipiens imperiale decus.Tum Papae ingressus uenerabile PallantaeumPurpureo impertit basia blanda pedi. 20Amplexatur eum Pater almus pectore ab imoAtque suas lachrymis tingit uterque genas.Narras uera? decent lachrymae haec duo lumina mundi?Quidni? Nescit amans imperitare sibi.
Comentarios
Publicar un comentario