31/08/08

FERIAE AESTIVAE FINITAE SVNT

Feriae aestiuae finitae sunt et incipiunt labores et sessiones academicae: non mihi erunt abhinc multa tempora subseciua ad Latine scribendum nec non ad legendas alias epistulas aut commentarios, sed mihi conandum est.
Hodie GREGEM reliqui et omnibus ualedixi. Hic non sermonis Latini peritior facta sum, quia Latine de quibuslibet rebus disserere multum non potui, sed nouos amicos quibus cordi est linguam Latinam uulgatiorem reddi, noui.
Nunc tantummodo SCHOLAM ibo: placidus et iucundus locus uidetur et magis consentaneus meae Latinitati insulsae.

Martinus Zythophilus, quidam Vindobonensis sodalis SCHOLAE, salsissimus et optimus poeta, hoc epigramma meae salsae imagini dicatum nonnullis abhinc diebus composuit:

Pro tua imagine sal stupefecit et ora requiro:
_an caput huic simile est - heu! - tibi, Sandra, sali?

"Mihi caput non simile est sali, amice Martine, sed plurimo sale conspersum. En tibi meum caput uultusque in sale".

Ille sodalis poeta quoque hos pulchros uersus mihi reliquit:

"IMMINET AVTVMNVS"

Iam se sera breui cessuram nuntiat aestas,
otia cum fugiant grata. Manete! uoco.
Imminet autumnus. Mihi non reuocabitur aestas,
dulcia cum tristis tempora lapsa querar.
Munera Musarum maestos per frigora ducent
et tua subsidium dona, Lyaee, ferent.

3 annotationes:

Nemo dijo...

Esti aestas brevi cessaverit, ne desinas quaeso tua verba sale condita nobis adferre!

Eduardus Pinarius Hispalensis dijo...

Nemini consentio. Gratias pro uersibus Zythophili, quem non nouerat. Nos conferemus in Academia nostra. Vale.

Sandra Ramos dijo...

Conabor, amice Nemo, si ne desinas quoque nobis adferre tua.

In Academia nos uidebimus, sodalis Eduarde. Nonnulli alumni sunt in primo cursu Gradus nostri Philologiae Classicae. Laeta sum.

Publicar un comentario en la entrada