Vbi nomen audiretur neque Tiberii neque... cuius?
Cum Consaluus noster pulcherrimo "Eudemiae" nomine appellauit ephemeridem suam interretialem, me ipsam rogaui de causa uel origine huius nominis et statim, Ethica Eudemia Aristotelica praetermissa, illis de libris Eudemiae ab Erythraeo compositis cogitaui.
Numquam eos euoluisse confiteor, tantum aliquando paginas uisitaui eas ubi editum est textum fabulae quem transcripsit Lina IJSEWIJN-JACOBS ex huius operis editione quae sic inscribitur:
Numquam eos euoluisse confiteor, tantum aliquando paginas uisitaui eas ubi editum est textum fabulae quem transcripsit Lina IJSEWIJN-JACOBS ex huius operis editione quae sic inscribitur:
Iani Nicii / Erythraei / EVDEMIAE / Libri decem. Coloniae Vbiorum / Apud Iodocum Kalcouium / & socios. M D C XLV [8º: *5, 253 p.]
sicut legitur in praefatione a Terentio Tunberg conscripta Lexintoniae, die 24 mensis Ianuarii, anno 1998: "Exemplari" -addit- "usa est Domina IJSEWIJN-JACOBS, quod in bibliotheca universitaria Lovaniensi conservatur. Eadem praeterea femina erudita textum ipsum in capitula et paragraphos distinxit. Annotationes addidit Prof. Dr. Iosephus IJSEWIJN Lovaniensis [...]".
De Iano Nicio Erythraeo haud multum scio praeter id quod legitur in illa praefatione, id est, "auctorem fuisse Italum nomine 'Erythraeum' sive Ioannem Victorium Rossi" necnon "de ipso Erythraeo nonnulla discere posse ex opusculo quod composuit Iosephus IJSEWIJN, cui titulus "Latin Literature in 17th-century Rome", quod in periodico prodiit quod est Eranos, 93 (1995), 78-99" (hanc symbolam tamen euoluere nondum potui quoniam in Bibliotheca Gaditana non inest).
In Rete tamen reperitur quidam liber Erythraei uitam operaque complectens (London 1816, pp. 388-390) in quo inter alia scriptum est eum natum esse circa annum 1577º mortuumque anno 1647º necnon hoc:
Consaluus autem sua in pagina lectoribus praebet aliam editionem priorem anni 1637º ([Amstelodami ?] [Lugduni Batauorum ?] : [Apud Elzevirios] 24º, pp. 311) cui libri octo sunt.
id est, "... ubi neque Tiberii neque Vilis nomen audiretur."
Nomen... CVIVS? Vtrum "Vilis" Seiani? An "Vilis" Romae? Nescio.
Spero fore ut discipuli probiores quam haec profestrix crassā Mĭneruā pigraque hoc aenigma philologicum soluant.
Et si quis editionem alteram anni 1645º in Rete inueniat lucis ope descriptam uel electronicam aut penes se habeat exemplar ullum in quo legi possit quid exacte illo in loco scriptum sit (utrum Vilis an Vrbis?), dicat, quaeso, mihi uel potius illi iuueni Escurialensi, cui fortasse placeat in futurum tempus parare primam editionem "criticam" -una cum prima uersione ad linguam Hispanicam- huius mythistoriae Neolatinae, quae EVDEMIA inscribitur atque "editione adhuc opus est quae vere 'critica', -ut Terentius Tunberg confitetur-, vocari possit".

Si duae editiones ab Erythraeo uiuo paratae exstant (praeter alias posteriores post eius mortem), opus est optima editione "critica" (ut sic dicam) modernaque Eudemiae librorum, utpote quae illa transcriptio a Lina IJSEWIJN-JACOBS parata bona sit, sed haud optima editio.
Verbi gratia: quare non edita sunt uel potius transcripta una cum Eudemiae decem libris illa "Epistula ad Hieronymum Aleandrum iuniorem (pp. 3-11)" et "Epistula ad lectorem (pp. 12-13)" et "Argumentum" (p. 14)? Si scribendi scopus uel causa atque huiuscemodi beneuolentiae captationes quas in exordio suorum operum auctores ponunt, modernis ab editoribus praecisae sunt, libri sic in lucem editi sunt tamquam filii sine capitibus parti.
Ceterum, editores moderni nonnulla discrimina animaduerterunt inter editionem primam et illam quae "altera" pro "uetere", mea quidem sententia, appellanda sit, ex. gr.:

V 5, 35: argentariorum : [annot. 9] 'Argentatiorum': editio vetus.Et si in editione prima uel "principe" iam legitur lectio recta, cur annotatur hoc?:
VIII 1, 7: adulterini : [annot. 2] 'adulterni' editio vetus.
VIII 3, 19 : illa : [annot. 3] 'illa' scripsi (sic): 'illo' editio vetus.Nonnullae tamen correctiones factae sunt duobus in libris additis anno 1645º (-Quid noui duo libri ultimi enarrent aduersus octo superiores, me ipsa interrogo-):
VIII 6, 15: summamque : [annot. 7] 'summamque' scripsi (sic): 'summaque' editio vetus.
IX 1, 16: [annot. 5] 'oro' scripsi: 'auro' ed. vetus.Tandem quandam annotationem inueni quae studium meum excitat:
IX 2, 30: [annot. 11] 'mutui tanti' scripsimus 'mutuitanti' ed. vetus.
IX 6, 20: [annot. 13] 'nubibus' scripsi: 'nubilus' ed. vetus.
IX 8, 49 : [annot. 25] 'revocabat eum' scripsi: 'revocabatur' ed. vetus
X 1, 5: "... impertimu[s]..." : [annot. 1] 'impertimur' ed. 1645.
X 4, 34: [annot. 22] 'hac' scripsi: 'hoc' ed. vetus.
X 6, 17: "... Personabant..." : [annot. 27] 'Pesonabant' ed. vetus
IX 6, 11: "...offensi erant in eo, quod in quodam opere, quod ediderat..." : [annot. 4] Id est, in prima editione Eudemiae (1637).Res cum ita sint, haud bene intelligo cur in initio primi libri haec lectio transcripta sit:
cum hanc aliam repperissem in editione anni 1637º haud annotatam a Profe. Dre. Iosepho IJSEWIJN:"[...] ubi neque Tiberii neque Urbis nomen audiretur. [...]"
id est, "... ubi neque Tiberii neque Vilis nomen audiretur."
Nomen... CVIVS? Vtrum "Vilis" Seiani? An "Vilis" Romae? Nescio.
Spero fore ut discipuli probiores quam haec profestrix crassā Mĭneruā pigraque hoc aenigma philologicum soluant.
Et si quis editionem alteram anni 1645º in Rete inueniat lucis ope descriptam uel electronicam aut penes se habeat exemplar ullum in quo legi possit quid exacte illo in loco scriptum sit (utrum Vilis an Vrbis?), dicat, quaeso, mihi uel potius illi iuueni Escurialensi, cui fortasse placeat in futurum tempus parare primam editionem "criticam" -una cum prima uersione ad linguam Hispanicam- huius mythistoriae Neolatinae, quae EVDEMIA inscribitur atque "editione adhuc opus est quae vere 'critica', -ut Terentius Tunberg confitetur-, vocari possit".
Optima quae dicis, disertissima Sandra, sed mihi ardua quidem factu. Qua re tibi nuntium mox mittam quo te certiorem faciam de incepto meo priuate nam perbene in mentem meam incidit consilium tuum quod ad ecphrasin parandam attinet, quod autem ad recensionem emendationem collationes curandas textuum nihilo possum aliud agere nisi tacere, cum scientia et eruditio tantarum rerum mihi uacet. Vtinam in sequentes annos faxint Superi!
ResponderEliminarTe iuuenem discipulum nondum esse admodum aptum ad res philologicas graues bene scio, sed in sequentes annos non dubito quin ad optimam editionem criticam huius operis uel aliorum parandam ualidissimus sis.
ResponderEliminarInterim ecphrasin libenter legemus. Valeas semper bene comitatus prudentia et humilitate et probitate.
Este comentario ha sido eliminado por el autor.
ResponderEliminarScisne hoc quid rei sit, cara magistra? Equidem omnino nescîbam.
ResponderEliminarhttps://www.createspace.com/3411441 Bassia mille!
Nesciebam, gemma mea singularis, sed ut hic inspicere potest, haud optima editio est, immo uero mera transcriptio uidetur. Ne nomen quidem auctoris qui librum parauit, apparet. Editione ergo adhuc opus est quae uere 'critica' vocari possit una cum prima uersione ad linguam Hispanicam. Vtinam tu! Visne?
ResponderEliminarIam dudum, corculum! flos pulcherrimus terque quaterque pulcherrimi campi!!, tuo consilio editionem omnibus quantitabus uocalium complectentem priuatim (hoc est, mihi et Musis, si quae adhuc uiuunt) parare mente animoque uolutabam (et paucas pagellas texui) ast nesciebam utrumne mihi opus suspicienti frustra facerem an bene si incepto pergerem. Omnes, inquam, rei editiones quae illis saeculis in lucem excudebantur conferre poterim atque textum nouum texere, sed dum adstringor magistrorum officiis (immo fastidiis namque nscio quid fructús nugis dandis excipitur nisi taedii multum odiumque in litteras quod in condiscipulis, ut ita dicam, meis, suspicor, et quotidie atque colitur atque crescitur: Nos numerus sumus, et fruges consumere nati, ut uidetur), uereor ut ante aestatis tempus opus recte incipere potis sit. Alias dicam, quum rei principium dedero.
ResponderEliminarMultum abhinc tempus, de metris latinis loquebamur, meministin´? Egomet lectionem exercitationemque inceperam (adhuc pergo) horum duorum librorum qui forsitan (si nondum scieris) tibi usui fuerint:
David J. Califf, "A Guide to Latin Meter and Verse Composition", Londini 2002
http://www.amazon.com/Guide-Latin-Composition-Anthem-Learning/dp/1898855722
Lucian Mueller, "De re metrica poetarum latinorum praeter Plautum et Terentium", Lipsiae 1861
http://books.google.es/books?id=t6MPAAAAQAAJ&pg=PA1#v=onepage&q&f=false
Ceterum, ualeas iterum iterumque atque cura, ut femina sis!
Capsis! http://elucubrationes.blogspot.com/
ResponderEliminarVRBIS!!!!!!!!!!!!!!!!!
ResponderEliminarEius insuper editionis exemplar in ipsa bibliotheca Complutensi exstat. Quis credere posset?
http://books.google.es/books?id=mrmnMvh_J7EC&pg=PA1#v=onepage&q&f=false
Vix lacrimis tempero. Valeas multum!
http://dialnet.unirioja.es/servlet/articulo?codigo=2406298
ResponderEliminarQuis enim Latine scire apud Scythas potest (nisi forsitan Ouidius ille uates)? an quo pacto exercear nisi in tritis tristibusque nugis quibus cottidie a magistris inflamur et qui aliud et grande peragere uelimus, actutum praesertim a magistris deridemur eum in modum ut consilium omne simul atque spem quantulamcumque esset quam in Philologiam inque humanitatis studia contulimus deserere derelinquere abicere opus siet facto ne insaniamus... in dies et tristior et hebetior fio senio quodam horribili peruasus: Carmina nulla canam. Vale atque cura tuam celsitudinem, dulcissima rerum, quoad poteris.
ResponderEliminarEgo quoque Latinis in apinis nugisque cottidie exerceor, mi cordate, atque in dies contristor quod animaduerto lente progredi, nam memoria mea nunc tam uigens quam antea non est. Vtcumque res sese habet, apud luminis oras Latine scire conor et non intelligo cur homines qui sciant in oculto maneant. Placeret mihi multum legere nugas tuas quas spero et cupio non tristes esse. Quomodo enim fieri potest carmina nulla eaque lepida atque festiua canere qui Latinam linguam amare confessus sit?
ResponderEliminar