Pigritia post iter aestiuum

Longum iter fecimus ad septentriones, sed non tantum quantum illud ad meridiem amici impigri et, quamquam ad domum regressa sum nonnullos abhinc dies, pigritia tamen scribendi procul ab hoc scriptorio mihi retinuit.

Mane quoque multum temporis in lecto permanere mihi placet, quamuis experrecta sim, aliter atque is qui diem totum carpere mauult, cuius acta ea de causa maioris ponderis sunt. Scripta talia integra proximis diebus perlecturam esse spero, sicut cetera uerba amicorum interretialium qui nonnulli iterum scribunt post multos dies uel potius septimanas, liberorum uoluntate licentiaque (in photographemate sessi fessique anates intuentes sunt Matritensi in silua Secessus appellata ultimo itineris die) utpote qui propter calorem Baeticum actas Gaditanas aut auiorum uillae piscinam petere mihi impellant.

Hos per itineris dies me fere nihil Latine euoluere confiteri pudet (ut uera dicam, fere nihil legi). Quamobrem en uobis pigritiae aestiuae causa imagines duarum siluarum quae amoenissimae sacraeque a nobis perambulatae fuerunt:

[Silua naturalis apud Monasterium fluminis Lapidis Caesaraugustanum ubi pernoctauimus
primo die itineris.Quam beatissima uita agitur procul ab urbe!

Sonitus aquarum cadentium e lecto auditus erat ]


[Silua lapidea in templo Sanctae Familiae Catalanico
quod nobis maximeque filiolo ualde placuit.
Intra uiginti annorum spatium uiuam incolumenue fore spero
ad templum perfectum spectandum!]


Bookmark and Share

Comentarios

  1. Anónimo11:36:00

    Salua sis, optima Cassandra!

    notitiis imaginibusque itineris tui pastis, laete tempus triuisse gaudeo. Ut Corydon noster in ecloga septima canit:
    Muscosi fontes, et somno mollior herba,
    et quae uos rara uiridis tegit arbutus umbra,
    solstitium pecori defendite: iam uenit aestas
    torrida, iam lento turgent in palmite gemmae.

    libeat tibi somnos pascere quos ualde merita es! mihi autem improbo discipulo, cui nihil ferme meritus quidem sum, laborandumst et procul dubio animo cum sereno tum quieto. et cum equite nostro dicam tibi

    —Duerme tú, Sancho —respondió don Quijote—, que naciste para dormir; que yo, que nací para velar, en el tiempo que falta de aquí al día daré rienda a mis pensamientos y los desfogaré en un madrigalete que, sin que tú lo sepas, anoche compuse en la memoria. (El Quijote II:68)

    Vale etiam atque etiam!

    ResponderEliminar
  2. Gratias, mi sal gemma singularis, his de uersibus bucolicis ualde idoneis aestiuae somnolientaeque Cassandrae! Sed minus temporis mihi dormiendum est si me crassum Sanctium Panza uideri nolo!

    Aestiua quoque tempora otiaque quam beatissime tere, cordate Consalue.

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria