De quibusdam portis Latinis
Collega Viola, sodalis quoque Circuli Latini Gaditani (cuius porta quam citissime denuo aperta erit, saltem ita spero), paginam c.n. Latin Lemma Network nobis praebet, ubi uerba quaeri possunt in contextu operum.
Quamuis pagina in incunabulis sit, auxilium tamen idoneum uidetur ad Latine scribendum.
In pagina tabernae librariae c.n. Calepinus etiam inueni noua haec, recitationem uiua uoce eclogarum Vergilii.
Pagina tandem interretialis c.n. Facebook linguam Latinam addit ad septuaginta loquelas quae promptae sunt.
Lingua latina mortua est?! Viuat lingua Latina! (ut dicam iuxta Valahfridum Stroh).
Haec raptim hactenus. Alio die plura noua enarrare conabor. Valete.

Ave, dulcissima puella gaditana. Melancholia his diebus me inuadit:
ResponderEliminarhttp://www.youtube.com/watch?v=XEVm80U3WI4&feature=related
Vale multissimum semper. Ludovicus
Salue, domine Ludouice, et gratias multas de pulcherrima musica quae mihi cordi fuit.
ResponderEliminarNeque autem dulcissima sum (sed insulsissima) neque puella (utinam essem!) neque Gaditana nisi dimidia. Alterum cor mihi, ut bene scis, Africanum est. :-)
Spero fore ut uerba mea carmenque hoc in ore leuem risum tibi delineent et melancholiam in fugam aliquantulum dent. Natura ruraque semper fouent, saltem me.
Verdes são os campos (Luís Vaz de Camões)
Verdes são os campos,
De cor de limão:
Assim são os olhos
Do meu coração.
Campo, que te estendes
Com verdura bela;
Ovelhas, que nela
Vosso pasto tendes,
De ervas vos mantendes
Que traz o Verão,
E eu das lembranças
Do meu coração.
Gados que pasceis
Com contentamento,
Vosso mantimento
Não no entendereis;
Isso que comeis
Não são ervas, não:
São graças dos olhos
Do meu coração.
Vale quoque tu multum.
Gratias multas tibi eatque melancholiam in malem partem. Africanum est quoque cor meum (in Mozambique vixi 1970-1972).
ResponderEliminarDulcissime salsissimeque valeas semper, amica dilectissima. Ludovicus