A Consaluo nostro maxime industrio de Felice Sánchez Vallejo (1914-2004), sodale Societatis Iesu, certior facta sum deque eius Anthologia Breuiter, sed Quotidie nuncupata, quae complectitur 365 paginas Latinas, unam in singulos dies anni, quae dicuntur ita allicientes, ut lectori nec opinanti, tantummodo confiso litterarum uiribus suis et grammaticae rudimentis, obiciat facultatem Latine legendi, pagina diaria euoluta. Optimae enim sententiolae operi praesunt haec: INCOMPARABILIS EST LINGVAE LATINAE DIGNITAS ET AMOENITAS PVDEAT LATINVM NON LATINE LEGERE Certe hodie non solum me pudet auctores Latinos et antiquos et recentiores non Latine legere, -utpote quorum plerumque dignitas atque amoenitas mihi sint incomparabiles-, sed etiam mihi placet Latine euoluere "blogatores", quicumque et quaecumque impraesentiarum linguarum regina utuntur ad cogitationes suas exprimendas, propterea quod hoc sibi uult tum linguam Latinam uiuam esse, tum quid de mundo moderno cogitent homines ...