Recens solis defectio sive defectus

Solis defectio Ebuso ex insula.
    
      Seneca in libro De beneficiis (5, 6) inscripto solis defectionem sive defectum quae Graeci ἔκλειψις appellant, verbis illustrat his:

  Non est ista solis defectio, sed duorum siderum coitus, cum luna humiliore currens via infra ipsum solem orbem suum posuit et illum obiectu sui abscondit...

    Aliis verbis Plinius describit in Naturali Historia (2, 46-47) hoc genus defectionum lunae et solis:

    Defectus autem suos et solis, rem in tota contemplatione naturae maxime miram et ostento similem, magnitudinum umbraeque indices exsistere. Quippe manifestum est solem interventu lunae occultari lunamque terrae obiectu ac vices reddi, eosdem solis radios luna interpositu suo auferente terrae terraque lunae. Hac subeunte repentinas obduci tenebras rursumque illius umbra sidus hebetari...

     
       Nudus tertius nos Hispani contemplare potuimus  solis defectionem, sed Gadibus partialis fuit et umbrae vix exstiterunt. Nobis fortunatis alia occasio erit spectandi defectus solaris die 2º mensis Augusti anno 2007 in tota contemplatione. 

Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria